Band 
Tomus II.
JPEG-Download
 

ciauit, qui eo loco numeroque haberi nequeunt.Pasli.ni hunc Scriptorem adhibuit in libro suo, cor-rexitque non nunquam , Boernerus. Non nihiltantum ad Vitas eruditorum, saec. XV. celebrium,facit bart hol. FACivs de Viris iihiflribus suae aeta-tis (diem enim supremum obiit a. 1457.) Liber sin-gularis , quem lavr. mehvs Florent, a . 1745s. ZÄ 4-primum luci exposuit, ac Praefatione Vitaque Au-ctoris instruxit. Conspiciuntur hic Poetae, Orato-res, Icti, Medici et Philosophi, Pictores, Sculpto-res, Ciues quidam priuati, imo et Reges nonnulliPrincipesque. Nimia tamen breuitate vsus est Fa-cius. Contentus enim cuiusque Viri docti scripta,et ne haec quidem omnia, memorasse, Vitam eiusvel plane negligit, vel attingit verbis paucissimis.Cf. Atta Erud. Lat. a. i-j^q.p. 70. Idem dicendumomnino de bened. accoltx Dialogo de praestantiaVirorum fui aeui , ex Bibliotheca Magliabechii editoParmae a. 1689. I2 * Sunt etiam, qui editionem

Augustanam «. 1691. in 8- etLipsiensem a. 1692. in8.nominant, v. g. fabrici vs in Ehest litt. Ital.p. 131.et clement in Biblioth.de livres dificiles a trouver ,T. I.p.26. at neutram ego vidi, nec difficulter in-ducor , vt credam, vnam esse editionem Germa-nicam, coniunctis forsitan locis, vt fieri non nun-quam solet, scilicet Aug. Vindelicorum et Lipstiae ,indicatam in titulo. Is ipse libellus insertus estpostea Thesauro Anti quit, et Hiftor. Italiae Tomo IX.Parte 6. et ioh. gerh. mevschenii Vitis summo-rum Virorum Tomo I.p. 155. fq. Non adspexit isdictumThesauri ItaliciVolumen, alias minime scri-psisset, quae in fine Praefationis , huic Tomo prae-fixae, leguntur. Totus in eo fuitAccoltus, vt osten-deret eleganti viuidaque oratione , aeui fui homi-nes non esse inferiores antiquis , siue litterarum ,siue armorum gloriam spectauerimus. Inde colli-gendum