Band 
Tomus III. et ultimus.
JPEG-Download
 

CAPVT NONVM

i68r

haud aequus efl. niceronivs quoque in Vitis Eru-ditor. Tomo XXIX. edit. Gallicae. Virum hunc, quemego desertum plerumque a ratione credo, ex atheo-rum numero eximere non dubitat.

De religione iordavi brvki, qui a patria vo-catus est: Nolanus, disputatur itidem in vtramquepartem. Nonnulli quippe atheum omnino fuissenominem, nonnulli contra mitius cum eo agi de-bere, contendunt. Nostra praecipue aetate surre-xit contra eundem, tantique ipsum sceleris coar-guere multis argumentis studuit matvrinvs veis-serivs la croze, Berolinensium quondam decus.Factum hoc in Entretiens fur divers Jujets <T Hifloire ,de Litt er. de Religion et de Critique , Coloniae seuylmstael. potius, a. ijw.in ir. mai. p. 284. sq. Eivero respondit hevmannvs Aclor. Philosoph. Vol. II.Parte p. p. 58®. sq. vbi Obseruatio: Iordani BruniVnschuld in punElo der Atheisterey. In ea Vir doctusadierit, Brunum Romae anno 1600. combustumeste non propter Atheismi crimen, sed quod a sa-cris Pontificiorum defecerit, et Lutheri doctrinamfuerit amplexus. Modeste autem Lacrozius Heu-manni dicta refellere conatus est singulari ad eumEpistola, quae Aclorum Philosoph. Parte XI.p. 792.sq.conspicitur, hancque mox p.gio. excipit responsioHeumanniana, in qua, vt alia praetermittam, haecp. 812. occurrunt: Tu Brunum habes pro homine astutoet improbo , pro ingenioso nequam , ab eoque sententiasimpias teEliffime propositas fuisse censes , atque adeo eiusverba interpretanda tibi videntur in partem longe pessi-mam. Ego contra indico , fuisse hominem non malum ,ingenio praeditum simplici , et eius sapientiae , cuiusopinione inflatum gerebat animum , ostentatorem mini-me callidum. Hinc arbitror , non esse durius interpre-tanda ipfius verba, quippe cum bonus vir nec circum-

speEle