I DE LIBRIS DAMNATIS ET PROHIBITIS. iFZY
Contendit Auctor paradoxus in caussa Christi Pila-j tum nihil admisisse ab officio i usti iudicis alienum,partim ob ludaeorum d,vTow[u'a v, partim consuetu-dinem, horumque modo sententiam exsequutumillum fuisse. Itaque reprobatus estlibellus aTheo-logis Saxonicis, eiusque mox venditio, auctoritatepublica, prohibita. Quod quidem displicuit reim-manno in Catal. Bibi. Tomo I.p. 1005. quoniam con-trouerlia lit iuridica potius, quam theologica, etChristum iniuste damnatum non insidetur Stelle-1 rus j sed a Pilato tantum iniuste damnatum nolitI concedere. Interim certum est omnino, Aucto-rem omisisse facta historica, quae ipsi contraria vi-debantur, et finxisse alia, nullis argumentis corro-boranda, ac praeter haec allotria complura inepteimmiscuisse. Cf. chr. matth. pfaffii Diss. deprecibus Christi^ pro crucifixoribus suis fu fis , Tubingae\ a . 1746.
I §. XXIII.
Partem librorum, qui a veritate doctrinali alie-ni sunt, constituunt quoque magici. Ex horumtamen numero eximendi omnes, qui ad cognitio-nem quandam occultarum naturae virium faciunt,ostenduntque viam ope scientiarum, vulgi superan-tium intelligentiam, veluti adcuratiore Matheseosperitia, talia efficiendi, quae stupidis miracula vi-dentur. Eos intelligo potius, qui docent, qua quisratione, adminiculo Daemonum suffultus, res age-re stupendas possit. Quam quidem artem ineptissi-mam hac nostra licet aetate acutiora ingenia meri-to derideant, et characteres, formulasque magicasquascunque, nugas esse credant et glaucomata hominum fraudulentorum; animus tamen! exindeperspicitur malitia summa impletus, dum gratiae di-uinae renunciantes commercium cum infernali ge-nio