4i
non ad omnes Gallia; Ecclesias extendi polle.
Ecclesias a Regalia liberas esse. immunesque, videlicet: Camera-censem, Lemovicensem, Cathurcensem, Rhutenensem, Albien-sem,Mimatensem,Macloviensem,Trecorensem,Auxitanensem,Arelatensem, omnelque insuper Ecclesias Provinciarum Septi-mannias, Provinciae, Delphinatus, Aquitaniae, aliäsque recenti-busvictorijs Gallia; adjectas, de quibus vide Maream UL 8. apap, 26. &Episcopum Apamienfem in Tractatu Regalia dfol. 86, Has inquam omnesimmunes fuisse constat, liberäsque, sive jam contractui oneroso,siveantiquae possessioni,ac Concilio Lugdunensi tribuas: si ergo,quocunque tandem titulo, liberae sont, qua, rogo, aequitate gra-vari possunt, & jugo subdi nunquam accepto? sit contractus, sitquidquid velis, tantum ne serviant ; quamquam, ut dixi, necprivilegium, nec contractus sit, sed Ecclesijs innata, 8c a Canoni-bus, praesertim vero Concilio Lugdunensi sancita libertas. Enimvero si quis attente consideret, quid Regaliae extensio ex una partelucri, ex alia vero incommodi Regibus asserat,. mirabitur tantoillam ardore, conatuque quaesitam esse. Emolumenta, quae ex eaproveniunt, si magnificentiam , opelque Regum Galliae spectes,,vix guttam addunt ingenti pelago ; praeterquam , quod eorumMajestate indignum credas, si Ecclesiarum Ipolijs onusti incedant,quas olim augere consueverant. Et quamvis moderni Regis pie-tate factum sit, ut modestissime illis utatur , tertia eorum parteNeophytis adseriptä ; quis nobis tamen pollicetur, foribus semelapertis, eandem semper posteris Regibus & moderationem,&pietatem fore, & non potius in Regium aerarium, communemquealveum, etiam hunc rivulum decursurum, sacrä pecuniä in pro-phanos usos absumpta ? nam & hic semper genius abusibusfuit,ut faciem honestate velarent, lenteque procederent, modestissimisinitijs, sed lugendo fine. Et quamvis haec omnia desint, finis sal-tem sacrarum fundationum, quas esse inviolatas decet, & potestas,ac administratio Episeopis debita, in Reges transfertur : & quiscredat oblationes ex alieno Deo placere ? maxime in Regibus,quiproprijs abundant ? Idem, multoque magis in CollationibusBeneficiorum locum habet. Olim cum Reges Beneficia nulla con-ferrent, excusari, aut saltem ferri poterant, si etiam hujus jurisexercendi aliquä. cupiditate tangebantur : nunc vero post Con-
F cordata >