In Latinum translata. 29z
gloria canti Principis oporteat. Non ideo tamen permis-sum nobis est, gratitudinem nostram in Principem adeobene meritum ceslioneejus juris testari, quod Ecclesia inConcilio Lugdunensi collecta omni ratione custodiendumfidei nostra; commisit; non ergo potestatis nostra:, sedalterius Oecumenici Concilij fuerit. Beneficia, qu« EcclesiaäRege accepit, privilegio remunerari Regalia; extenden-da; in loca hujus oneris hactenus immunia. qualia sunt no-str« Provinci« Dioeceses.
Quod si vobis placuerit Regali« naturam attentiusexpendere, fatebimini, eam, si extra terminos profera-tur antiqua; consuetudinis, &in seipfa perniciosam este,& Ecclesia; Regumque legibus interdictam » & deniquequamplurimis maxi misque incommodis obnoxiam.
Primo ergo ex seipfa & intrinsece perniciosa est, quiajus spirituale Regibus tribuit, cujus ex multorum Docto-rum sententia Laici absolute incapaces sunt: aut saltemnon aliter, quam speciali Ecclesia; privilegio, quod illi ipsifatentur, qui Regali« partes quam maxime amplectun-tur. Quamvis enim Episcopatuum aliorümque Benefi-ciorum proventus sint res mere temporales ; jus tamen eospercipiendi, ac pnesertim Beneficia conferendi dubiumnon est, rem este maxime spiritualem , & ideo absque Si-moniaca labe vendi non poste. Hinc est, quod prima ju-ris Canonici Regula ita sonet: Beneficium Canonicum non■potest licite stne Canonica Institutione obtineri. Hinc etiamquod quamplurima Concilia Romamque Pontifices eosanathemate feriunt, qui a manu laica Beneficia accepe-rint , pr«sertim vero quinque Concilia Romana sub Gre-gorio vii. habita, quorum unum anno 1080. celebratumita loquitur: Quoniam Investitur as Ecclefiarum contra statuta
O o 3 San-