Buch 
Gallia vindicata : in qua testimoniis exemplisque Gallicanae praesertim ecclesiae, quae pro regalia, ac quatuor Parisiensibus propositionibus a Ludovico Maimburgo, aliisque producta sunt, refutantur / auctore R.P. Coelestino Sfondrati
Entstehung
JPEG-Download
 

3po Differt. I. § VIIL Documenta ex Gallico

ferantur ä Principe, nulla re magis Societatis potentia prd>vehitur. Hoc illi familias devincit, hoc innumerabilemclientum multitudinem illi conciliat.

Quod pertinet ad Archiepiscopum Tholosanum, ut estJeluitis in cajteris rebus addictissimus, ita in opprimendisnobis conjunctissimus. Hujus erga Sanctam Sedem ani-mum nulla res magis demonstrat, quam quod nuper re-cepto Apostolico Brevi pnestitit. Vocat illico Regium No-tarium, jubetque scribere: nefas eile sibi ullum Pontifi-cium rescriptum injussu Regis, aut legere , aut aperire.Eam esis Concordatorum fidem : sic ferre Ecclesia; Galli-canae libartates. O miseram libertatem omni servitute cru-deliorem ! qua durissimo focularium potestatum jugoGentium Regina subjicitur , totque habet ergastula, quotsunt in Gallia Jurisdictionum Curiae.

Ad istiusmodi calamitosam libertatem pertinet, quodnuper in Senatu Tholosano, authore Illustrissimo Archie-piseopo, factum est. Nam cautum fuit, ne quis in poste-rumullum Apostolicum Breve reciperet, quod non essetprius in Consilio Regis excussum, ipsique probatum, mul-ctaque immensa dicta eis, qui secus fecerint.

Ego vero, quod Breve miserim, ac unus e Canonicisnostris,quod obtulerit, in poenam nescio quam (gravissi-mam certe) diligentissime querimur.

Ecce, Sanctissime Pater, non Apamiensis modd, sedtotius Ecclesia: Gallicana misera, & terumnosa conditio !Hax ad Sanctitatem Vestram supplices manus tendit, quan-tum per vincula, quibus atteritur, tendere licet. Consola-mini , precor, moerentem, erigite conculcatam, vinctam,captivamque redimite. Pereat, Pater Sanctissime, spesadversariorum nostrorum, qui totam vincendi fiduciam