Buch 
Gallia vindicata : in qua testimoniis exemplisque Gallicanae praesertim ecclesiae, quae pro regalia, ac quatuor Parisiensibus propositionibus a Ludovico Maimburgo, aliisque producta sunt, refutantur / auctore R.P. Coelestino Sfondrati
Entstehung
JPEG-Download
 

430 Dislert. I. § VIII. Documenta ex Gallico

erumpentes frutices Edictum illud adeo non resecavit,ut etiam latiores vegetioresque effecerit. QuamobremEdicto illo nihil adepti somus, cuncta vero perdidimus;praesertim si in tot tantisque insurgendi, Ecclesiamque vin-dicandi causis Sanctitas Vestra quieverit, silueritque. Quammulti enim sunt, Beatiilime Pater, qui cum SanctitatemVestram videbunt post tantam exhibitam constantiam,dubitantem; post tot intentatas minas, habenas scelerilaxantem, putabunt non effe scelus, quod tam magna, tamsancta Potestas non ulciscitur. Credent etiam, qute regioEdicto sublata sunt, ea tantum Ecclesia? fraudi fuisle ; ce-tera reprehensione carere, & utcumque ferenda videri.Quocirca plus ex Vestro feremus detrimenti silentio,quam ceperimus ex sacrilega Regalistarum sa?vitia. Hacenim miseri dumtaxat fumus; illud efficiet, ut tot mise-rijs digni quoque existimemur.

Viderint deinde quorum interest, (nam aliorum appe-titor non sum ) quam mali exempli sit, Episcopos e curia:nutu pendentes, ausos effe tanto Ecclesia detrimento, tantaApostolica? Sedis injuria, Vobis inconsultis, imo vero om-nino spretis, Regalia? jure tanto tämque immenso cedere;cum pra?sertimma>xime scirent,eam causam apud SanctamSedem agi jam ca?ptam, imo diu contestatam, ultimoquejudicio maturam.

Prtesumptionem istam alia multo major multoque no-centior excepit. Nam ijdem ilii Episcopi, ne quis poenassuo sociorumque sceleri debitas exposcat, nihil non mo-liuntur, ut Apostolicam Sedem, cujus est ista ulcisci, in or-dinem redigant. Quocirca ausi sunt in florentiffimo Se-dis Apostolica? statu, sedente in Cathedra Petri lnno-centio XI. toto orbe Christiano decanto Pontifice sibi gra-

culante,