in Lntlmim translata. 465
cilia oecumenica, adversus Sanctae Sedis Decreta , adver-sus omnia Iaera imposterum audendum tentandumqueincitamentum. Si tot eximios invictolque libertatis Ec-clesiastica' defensores pax reliquerit inglorios, afflictos, op-preslos, pedibus conculcatos, contra vero tot improbos,qui ausi sont altare contra altare erigere, Sanctam Sedemquasi infestis signis petere, multa Sacrilegio patrare, qui-que de illis adhuc gloriantur (adeo non dolent) nulla neclevi quidem poena affecerint, sed gaudere licuerit mercedeiniquitatis. Postremo si fuerit pax ista non pax, sed bellum,tanto terribilius, quanto latentius, tanto crudelius, quan-do callidius, sub blando concordi« nomine decipit:erit proh dolor ! nobis lugendus non unus, sed duplexcasos; noster scilicet, & Religionis; noster quidem, qui inbello corruimus: Religionis autem, quam pax ista quo-dammodo dejiciet, atque prosternet. Sed melius speraremovent quaecumque huc usque Sanctitas Vestra pro DomoDei & fecit, & passa est fortiter atque sapienter.
Multo plura fortaffis addenda forent, sed utilius mode-stiusque silebimus. Taceant poenitentes & lugeant, qui necnimium silere, nec latis lugere possunt. Gaudeat interimlugentibus nobis Sanctitas Vestra, gaudet Angelus non su-per uno, sed soper multis peccatoribus poenitentiam agen-tibus. Dignatus estolim ChristusMulieriin Civitate pecca-trici osculandos pedes porrigere: num parem poenitentianostra ambit honorem ? Ambit equidem. Non veremurtali exemplo provocati, Christi potestatis Vicarij, Christivit« aemuli non pedes quidem, sed pedum vestigia pronooreoseulari ac lambere. Datum die Martij,anno vero i68a.
Humillimi & Obfequentiffimi in Chrifio Filq& Famuli
Parochi Apamienses.