Buch 
Gallia vindicata : in qua testimoniis exemplisque Gallicanae praesertim ecclesiae, quae pro regalia, ac quatuor Parisiensibus propositionibus a Ludovico Maimburgo, aliisque producta sunt, refutantur / auctore R.P. Coelestino Sfondrati
Entstehung
JPEG-Download
 

47ö Didert. I. § VIII. Documenta ex Gallico

fere omnibusRegalistis communis est. Inter ctetera qui-!bus scatet viti a, pfeu do -Canonicus insano ludendi furorelaborat, totus in aleam incumbit, in illud baratrum om-nes suas facultates,omnes benefici) fructus, non perceptosmodo,sed in multos annos percipiendos: denique quid-quid habet, quidquid non habet, proijcit. Hinc ad Xs alie-num convertitur, quo cito praeparatus in maximas an-gustias redactus est. Instat creditor, fames urget, pau-percula Mater inopia: subsidium postulat. Torquet vero,'cruciaturque imprimis semper crescens, & ex ipsa pauper-tate, qua saltem domari debuerat, ampliores vires capiensin aleam flagitiosa propensio, qua: cuncta hominem itaturbant, agitant, mutant,ut cüm alias esset ingenio nonpae-nitendo, stipis factus est inops. Oberrat tristis, anxius, co-gitabundus, nusquam sibi constat, nusquam illi quies, rarusilli, aut nullus, vel cum collusoribus sermo. Ita compo-situs, ita factus, iter in patriam instituit, non quia meliusin patria futurum est, sed quoniam ipsi nunquam bene est.Transiens per Albiam Civitatem, qua: triginta circitermilliarijs Tholosä distat, ibique dies aliquot demoratus,rem totam, si quam habebat, ludendo dilapidat, Pauculamdeinde pecuniam mutui specie ab amicis emungit; hacquoque statim amissa tantus dolor insedit animo, tantüC.que furor mentem exagitat, ut nec aliorum consortium:ferens, nec fui ipsius patiens Domum in cubiculum con-fugerit. Quid ibi egerit, secumque dixerit, solus novit,qui cuncta novit.

Certe in eo, quo se clauserat loco, repente scopeti fra-gor auditur, accurritur illico ab ijs, qui proxime aderant,'intrant cubiculum, circumspiciunt hominem. O furo-rem! O scelus! invenitur miser humi porrectus, inversis

oculis.