5*8 Dissertatio II. $ II. In quo agitur de Prima
Ropositiones nuper Parisijs editae, ut tanto pluribusprobarentur, auctoritate ac nomine Ecclesiae Gallica-nae adornatae sunt, cum enim nec ratione, nec usu, necantiquitate fulcirentur, quin potus haec omnia obsi-sterent, auctoritasquaesitaest,& quod rei deerat,titulocompensatum. Sic falsis corruptilque nummis effigies & elogiaPrincipumimponividemus, ut fallant incautos, tegatque metallivitium imaginis reverentia. Quem vero non caperet auctoritasEcclesiae Gallicanae ? & istam omnibus fere paginis Maimburgusinculcat; nemo enim, qui illam Magistram habet, errare se credat,aut, si erret, excusari errorem posse, imo laudari tam grandi ex-emplo. Et haec causa fuit, ut nemo haereticorum Spiritui S. aliisquesenctis Doctoribus sua dogmata non imponeret, ut tanto dulcioraessent eorum auctoritate ac exemplis condita. Ebion sanctum Pe-trum, Arriani Lucianum Martyrem, Origenem, ipsumque An-tonium Magnum,Pelagiani Augustinum ,Zosimum,ClerümqueRomanum jactabant, alijalios. Et ultimis hisce temporibus quidnonLutherus & Calvinus egere, ut suis opinionibus primitivamEcclesiam favere ostenderent ? Ergo nihil novi est, magnos Pa-tronos magnis erroribus quaeri, imo & proferri, quo populi sal-tem studia, animique captantur, istis enim nec tempus, nec curaest, ut, quid singuli scripserint, explorent, sicque magno illostrepitu, umbrisque nominum ludi sc nesciunt, fallique, Lr tamenfalluntur. Idem Maimburgo consilium fuit, cum toties Propo-sitiones Conventus Parisiensis pro doctrina Ecclesiae Gallicanaejactavit > pulcherrimo quidem, sed falsissimo elogio, nihil enim abEcclesiae Gallicanae sensu, doctrinaque alienum magis dici autscribi potuit •, toties enim Ecclesia Gallicana, &in publicis Con-ventibus, doctrinä, exemploquecontrarium professa est, ut mirarisubeat, quinam sint illi Galli, qui tantum aGallis absunt,aut qua>nam sit illa Ecclesia Gallicana, quae Ecclesiae Gallicanae tantopereac palam adversatur, quod jamjam longa inductione, perque
omnes
UKi.