$14 Dissere. H. § II. in quo agitur de Prima
lia populos Sacramenti, quo Je illt obligaverant, religione ex solvit,& ne ei aut trib-butumdarent, aut alia ratione obedirent, indixit. Ubi vides Gregorium notiCivem,sed Pontificem egisse,ad huncenim pertinet populos Sacramentireligione absolvere, Idque etiam ex eo evidenter deducitur, quod citatiauctores hisce verbis utantur : Consulatum sancivit, tributa deferriprohibuit, vecligalia inhibuit,foedus cum Francis percussit, ne obedirent indixit ;quae verba superioritatem omnino indicant, qualem Gregorius utCivis supraRomanos non habuit, ea enim tota ad Imperatores 8cExarchos pertinebat; non ergo ut Civis, sed ut Pontifex Roma-nus prohibebat,inhibebat, edicebat, inibatqueeum externis Prin-cipibus foedera. Nec obstat, hunc eundem Gregorium in fecundaad Leonem epistola (a) scripsisse, nullam esse Pontificibus in Re-ges, eorum que Palatia potestatem : Nam quemadmodum, inquit.Pontifex intro spiciendi in Palatium potestatem non habet, ac dignitates Repas de-ferendi : fic neque Imperator in Ecclesias introspiciendi, & elettiones in Cleroperagendi. Additque Mairrtburgus: His solis verbis debilitatem illiusargumenti ostendi, quod ab exemplo Gregorij petitur. Miram hujus prae-fidentiam juxta 8c simplicitatem! non observantis, quae a nobisconcedantur, quaeque negentur ; nos ipsi concedimus, nullam essePontifici Romano in Reges ordinariam & directam potestatem,nec ex istorum arbitrio deferri Regna, sed vel successione, vel'electione, vel jure belli, aliove legitimo titulo ; & quamvis inraro aliquo casu, & indirecte, rebüsque in arcto stantibus etiamhoc Pontifici competat, haec tamen rara Lc indirecta, merequecontingens potestas non denominat subiectum, nec ab ea dicimucaliquid posse ; sic dicimus, non posse Ecclesiasticos nubere, nonposse Principes alieno Juri derogare, non posse carnes Sabbathooomedi, non posse Gallos in Romanos Imperatores eligi, & millealia, quae absolutam, certifque circumstantijs adstrictam potesta-tem non excludunt; & hanc ipsam Pontifici permissam ex Gre-gorij literis deducas; nam in prima ad Leonem Imper. haechabet: Scire autem debes, ac pro certo habere, Pontifices , qui pro temporeRoma extiterint, concilianda pacis causa fidere, tanquam parietem intergeri-num fiptümque medianumOrientis & Occidentis, ac pacis arbitros & modera-tores effe. Et epistola secunda circa f. Et nos culpam peccati recipimus,
tri
(a) Epist.II.Greg. il. ad Leon. Isaur. anno 7*^-