;46 Dissertatio 11. $ II. In quo agitur de Prima
natio adjecit, quod prius non haberet ? Resp. Hoc argumentum ex Illyrico»descripsit Maimburgus, recitatqueßellarminus,/. ^ tranfi. tmp.i.ij.arg. 16 . SedMaimburgus, ut tempori ac calamo parceret, Illyriciargumenta velut sua deprompsit, tacuitque Bellarmini relponta.Concedo ergo, magnam Occidentis Partem Carolo paruisse, sedutRegi, non Imperatori; prius enim quam Carolo haec dignitas aLeone conferretur, legitimi Imperatores Occidentis Graeci erant:nec oberat, paucas in Occidente Provincias eis tunc temporis par-uisse ; constat enim, Jura Impeti) aut Monarchiae vel in una Ci-vitate, & exiguo terra spatio conservari, quod leges Romana 6cexiliis Hermes (a) insignis Juris-Consultus egregie ostendunt;,& quantula Jmperij Romani pars est , quam nostri Imperatoresobtinent? Cüm ergo Occidentis Imperatores Graeci essent ,,Sc inItalia Siciliam, Neapolin, Apuliam, Calabriamque tenerent, nonpoterat Carolus Imperator esse aut dici, nisi translato per LeonemImperio: nec vero haec Translatio mere titularis fuit & honora-ria, ut putat Maimburgus;, nam primo novus Imperatoris & Au-gusti titulus accessit, 6c cum titulo Jus praecedendi, gaudendiqueomnibus Privilegijs Romani Imperatoris, quae tunc temporismajora fuisse, quam nostrorum Imperatorum, exemplo Henrici II.constare videtur,qui mislis ad Concilium Turonenfe Legatis (b)graviter de Ferdinando Magno Castellae & Legionis Rege con-questus est, quod titulos 8c insignia Augusti usurparetnol-letque Henrico legitimo Imperatori obtemperare; & Ferdinan-dus Victori II. ut alienis honoribus abstineret monenti, modesteacquievit. Quanti vero etiam nuda insignia, titulique, ac Juspraecedendi ä magnis Principibus fiant,quantaque pro illis conten-tione certetur, nihil attinet dicere,quippe & antiquis, & recenti-bus exemplis res nota est. Nec diffitetur (c) Maimburgus, Ni-«ephorum Logothetam, qui Irenae successerat, aegerrime tulisse,acceptum a Carolo Im peratoris nomen; sed cum armatum illum,victoremque metueret , amicum quam hostem maluit. Rasiliusquoque graviter cum Ludovico II. per literas expostulavit, (d)
quod
(a) Hermes infascic; Juris pub]. 1 . r.q.j. n; ;o. nrgtim. L. 7. ff quod cuiusqueimiv.('bjAnnoioyj.!(c) Maimb.desIconcl.l.4.f. io2. {&) Spoad.adann.871.
Anastas. inVita Hadr.