ad Auctoritatem Basileenfis Concilij. 143
mata paulo ante laudatus. Concilium quoque Florentinumcentum quadraginta Episcoporum (inter quos Patriarcha Con-stantinopolitanus, ac caeterorum trium Patriarcharum Legati )Lc Concilium Lateranense centum quatuordecim Episcoporum,eadem Decreta exeerati sunt. Ipsos Patres Basileenses adeohujus Concilij puduit, ut confert!m so Eugen io adjunxerint, ab-soederentque Basilea, vixviginti, unoque Cardinali relictis ; Schi ut numerum supplerent, cadavera Episcoporum, qui jam vitidecesserant, inferri Synodo jussere, ut a mortuis laltem suffragiaimpetrarent, cum a vivis non possent. Denique tota EccleflaOrbisque Christianus, & Decreta, 6c audaciam Basileensium dam-navit , quando illis invitis Eugenium pro Pontifice habuir;quamvis enim Basileenso Concilium Eugenium accusasset, citassct, damnasset, abdicissetque, Ecclesia tamen ac omnes Catholicidamnatum a Concilio abdicatümque pro vero legitimoque co-luit. Agnovit ergo Ecclesia tota,& errasseBasileensoConcilium,nullam in Pontifices exercere auctoritatem posse ; si enim Con-cilium Basileenso non erravit, habuitque inPontificem potestatem,cur ergo Ecclesia, quem Concilium damnavit, quem Conciliumabdicavit, pro damnato abdicatoque non habuit ? Adde Conci-lium Basileenso, postquam adversari caepit Romano Pontifici,adeo disoordijs, factionibus, rapinis, aliisque facinoribus faedariC-vpit, sacro Conventu indignis, ut omnium confessione in Schis-maticum evaserit, iliique exscindendo, velut communi morta-lium malo, Principes serro, caelum peste armari oportuerit, quatandem illa rebellium acies dissipata est. Quo exemplo mani-feste patuit, eandem esse Politici ac naturalis Corporis rationem ;utrum que enim quamvis floridum alias, vegeturnque amisso Ca-pite in cadaver evadit.
Dices. Basileenso Concilium, quo tempore Eugenium dam-navit, non fuisse legitimum.
Resp. Quaero, quam ob causam legitimum non fuerit, nisiquia ab Eugenio solutum , & Patribus majori ex partead Pontifi-cem reversis? Ergo Concilium Pontifici subjacet; alioquin invi-tum repugnänsque dimitti a Pontifice non posset: ergo censueruntPatres, majorem esse Pontifici, quam Concilio potestatem ; 'alio-quin