Ex usu & Praxi Ecclesia; probatur. 231
essent,quam quod olim inConcilio Chalcedonensiactione^.dixere,Videlicet : St non consentiunt epißola Apostolica Beatißmi Papa Leonis, jubetenobis rescriptam dari, ut revertamur. Et plane Hadriani Legati, ut su-pra vidimus, in mandatis habebant, ut nisi Synodus HadrianiDecretis inhaereret, continuo Constantinopoli excederent, sicqueConcilium dissolverent. Actione 6. Patres Conciliabulum Con-stantinopolitanum, quod Iconoclastae pro septima Synodo ven-ditabant, hac ratione improbant : Quia nullum habuit Cooperarium,Romanum Papam , neque illius sacerdotes, neque per Vicarios, neque per Pro-vinciales Litteras, quemadmodum fieri in Synodis debet. Nota confirmatio-nem Romani Pontificis necessariam esse Synodis Oecumenicis, 8Celfe non tantum merae convenientiae, sed debiti.
Anno DCCCLXIX. Coepta est celebrari Constantinopoli octa-va Oecumenica Synodus auctoritate Hadriani II. Papae, in quapraeclara omnino argumenta Auctoritatis, & Infallibilitatis Pon-tificis producta sunt; imo in ea expressis, conceptisque verbis de-finitum est, Papam ä Concilio Oecumenico judicari non posse, sic-que Papam Concilio non subjacere. Cum Photius verus, nonfabulosus Graeciae Phaeton, ausus esset sententiam & diras in Pon-tificem pronuntiare, coacta in Regia urbe Synodo; necessarium,nedum oportunum fuit, supremam Pontificis auctoritatem inSynodo Oecumenica universali Decreto sancire. Audi ergo,quam multa & irrefragabilia in hac Synodo pro Romano Ponti-fice dicta sint. Nam Primo negant Legati, nec Concilium dissentit;seumquam ( quanto minus Romanum Pontificem ) Concilij ju-dicio subjectos fuisse. Cum enim rogarentur Legati Sedis Apo-stolicte, mandatum exhibere Pontificis Hadriani, respondent:Hoc nos non invenimus inUniverfali Synodo facium, ut Vicarij senioris Roma aquolibet perpendantur , utrum talem habeant exiftimationem. SecundoActione 1 . Hadrianus Pontifex Concilio imperat, praeseribitque,quid fieri oporteat, & inluper libellum Patribus legendum pro-ponit, cui omnes subseribere teneantur. Audi Hadrianum inepistola ad Basilium Augustum data, & in Synodo omnium ap-probatione perlecta : Volumus , inquit, numerosum Conctlium Constanti-nopolicelebrare, cui nostri miß Prafidentes, & culparum, Personarumque diffe-rentias liquido cognoscentes, juxta quod in mandatis acceperunt, in quo sacrato
Coetu