Buch 
P. Vincentii Penzi ... apparatus theologicus de sacra scriptura et arte eam exponendi, de auctoritate traditionum, conciliorum, SS. patrum, pontificum, iurisconsultorum, philosophorum, et historicorum ...
JPEG-Download
 

P R JE F A T 1 0.

tes convertisse. Mirentur tamen 5 & admirentur quoque si malint; nihilnos inde moveri, nec commoveri quidem ingenue fatemur. Et primumillud, quo supervacaneum laborem nostrum autumant, propterea quodplurimorum magni sane nominis, primique subsellii in Theologiam praestosint prolegomena affabre elucubrata, quibus si semel Theologis Candidatiutantur, eum tutam ad praeclaram facultatem comparandam viam inire, tumvel ipsum divinae Sapientis culmen pertingere poterunt, firmum adeo,& inconcussum non facimus, ut a proposito valeat deterrere. Adverti-mus enim hujusmodi prolegomena in Scholae usum minime cedere, necejusmodi quidem esse, qus ubique theologicorum prsceptorum vagen-tur , fefeque per omnes Theologis . locos conferant, difficiles quosquenodos vel indigitent, vel abrumpant, & (quod omnium caput est) di-dascalica methodo sint elaborata, qua resecatis undique controversiis, qus-stionibusque omnibus prstermissis, puras putasque exhibeant institutiones,&; canones prsscribant, qui de re qualibet ad divinam hanc Facultatemspectantes recte edisserere edoceant, mentem informent, cum ad erroresprscavendos, tum ad singula qusque suo pondere dijudicanda. Hujusgeneris rudimenta Philosophis operam navantibus non desunt, qus tamenad Theologis Candidatorum adjumentum desiderantur. Quare vires no-stras contulimus, ne ipsis quoque' deessent. Quod num assecuti simus,aliorum sit judicare. Etenim vidimus & nos Apparatas ad Theologiam plu-res, qui tamen (ut aureum atque citratum V.C1. Melchioris Cani de Locisvolumen) non novitios quidem; sed graves, experrectos, centuriatosqueViros exposcunt, aliosque legimus ad rem hanc Adolescentibus paratos,oblatosque liberculos levis adeo momenti, infelicique minerva exaratos,ut prsconcepti operis poenitere, & ab incepto manum amovere vel mi-nimum non coegerint.

Porro nobis adolescentes illos ab oculos proposuimus, qui Philoso-phis, aliarumque humanarum Disciplinarum pulvere excusso, Theologis,

addis-