Buch 
P. Vincentii Penzi ... apparatus theologicus de sacra scriptura et arte eam exponendi, de auctoritate traditionum, conciliorum, SS. patrum, pontificum, iurisconsultorum, philosophorum, et historicorum ...
JPEG-Download
 

LIBER S

Concilii sententiam nilus est relictus dubitandilocus. Actorum cap. 15.

Pronunciatum Quintum.

Ad summum Pontificem pertinet definire, quinamliber sit canonicus.

T)Ontifex enim summus » quoties de Fide pro-nunciat, errare nequit, ut suo loco dicetur;ipsius ergo Pontificis testimonio, tanquam cer-to judice, probare poterimus, quis liber fit ca-nonicus, quis contra non sit.

CAPUT IV.

Veteris vulgatae editionis auctoritas asseritur.

^ ON defuere quidem egregii illustresque Vi-' ri Theologi, qui exirfimarunt ad veritatemnovi , ac veteris Testamenti cognoscendamduarum linguarum Graecae, & Hebraicae peri-tiam effe necessariam; inde rursum in eam opi-nionem descenderunt, ut non se existiment sa-cras litteras exponere, si interpretationem lati-nam vulgarem sequantur, denique & eo progres-si sunt, nt asserant, non oportere lafini inter-pretis auctoritatem amplecti, sed ipsius textusHebraei in veteri Testamento, Graeci in novo;qup fieri, nt latina editio nostra per exemplariaHebraica , & Graeca sit omnino limanda ac cor-rigenda. Hanc vero persuasionem refellere , at-que Vulgatam nostram editionem tutari quatuorsequentibus pronunciatis conabimur.

Pronunciatum Primum.

Editio vetus atque vulgata , quam post temporaD. Hieronymi latina Ecclesia usurpavit, fideli-bus est retinenda in iis omnibus, qua ad fidem,& tnores Jpe&ant.

I D est quod Tridentinae Synodi Patres sess. 4.

decret. 1. definivere: Sacra Synodus conside-rans non parum utilitatis accedere poste EcclesiaDei , fi ex multis latinis Editionibus , qua cir-cumferuntur sacrorum librorum, quanam pro au-thentica habenda fit, innotescat , statuit ac decer-nit, ut hac ipsa vetus, & vulgata editio , qualongo tot facularum usu in Ecclesia prolata est,in publicis te&ionibus, disputationibus , pradica-tionibus, aut expositionibus authentica habeatur,Ftnzi Theol, Eudim.

ECUBDDS. -z

& quod eam nemo rejicere quovis pratextu au-deat, vel prasumat.

Et re quidem vera. Si forte in dubium mo-do vocetur , an historia mulieris adulterae verasit, neget autem quispiam veram este, tunc authic error satis exploditur ex codicum latinorumunanimi consensione, & id profesto est, quodquaeritur; aut non fatis exploditur, impunequelicet eam historiam contemnere : quae Latinorumomnium consensu celebratur; quaeque nomineJoannis Evangelist«: quotannis in Ecclesia legi-tur, & jam Romanae Latinaeque, ac CatholicaeEcclesiae fides & auctoritas infringitur, violatur,enervatur, dum errare simili ratione in caeterisexistimabitur. Quod cum absurdum penitus fit,jure idem Concilium Tridentinum eadem selsio-ne decernit, ut fi quis libros ipsos canonicos in-tegros cum omnibus suis partibus, prout in Ec-clesia Catholica legi consueverunt » & in veterivulgata editione latina habentur, pro sacris nonsusceperit, anathema fit. Conficitur itaque, editio-nem latinam tot annorum centenariis usu Eccle-siae comprobatam in his, quae ad fidem, & mo-res attinent , effe inconcusse tuendam.

Pronunciatum Secundum.

Si qua morum & fidei qucefiio inter catholicosexoriatur , eam definire oportet per latinamveterem editionem.

'hj Isi res ita sit, Ia tini fideles Graecas, He-braicasque litteras ignorantes cum Scriptu-ram sacram in suo idiomate latino legerint sem-per ancipiti sententia pendebunt; siquidem ne-scient, nam, quae latine legunt, sic, an aliterapud Hebraeos habeatur. Vacillabit itaque omniloco legentium sides , nec poterit alicubi firmaconsistere. Quo, quid perniciosius effe potest?Latinam igitur editionem tutam effe legentiumfidelium anchoram sine dubio teneamus » cujusfi testimonium aliquod alteram propositae quae-stionis partem confirmaverit, ea est catholicisamplectenda, si contra reprobaverit, rejicienda.

Pronunciatum Tertium.

In fidei, ac morum disputatione non est tunc tem-poris ad Grceca , Hebraicaque exemplaria pro-vocandum , nec ex his certa controversiarum fi-des facienda.

"UTenim fi est ad Graeca atque Hebraica exem-plaria veritas expendenda, nobis pluresScripturarum particulae subtraherentur, quae fci-D licet