zr THEOLOGI!
damentmn. Nisi enim litterae sensum primo per-cipimus , quomodo spiritualibus elucidationibusobscurissima verba illustrentur plane nos fugit.Periculum suberit etiam , ne in varias incida-mus haereses verborum nativis significationibusnon perceptis; quod ufuvenisse quamplurimisManichaicae praesertim pestis, haereticis res estex Augustino, caeterisque Patribus longe no-tissima.
Est pariter mysticae expositionis genus quammagnopere necessarium ad doctrinae Evangelicaeveritatem dignoscendam & explicandam. Judai-cis enim Institutionibus inquinari oportet eos,qui antiqui foederis libros juxta litterae corti-cem ubique explicare moliuntur; hinc necessumhabent ad priscam judaicarum caeremoniarum ob-servantiam iterum reverti, quae jam, illucescen-te Evangeiica luce, evanuerunt.
Deinde nullum defensionis genus reliquum no-bis est adversus legis & Prophetarum hostes, sia nobis sciscitentur, eccur eas oiitn leges Deustulerit, quas noti diffitemur in nova lege penitusabrogatas ?
Paucula demum invenientur in veteribus hi-storiis, quae animum spiritaliter oblectent, men-temque pascant, fi mysticas expositiones negli-gimus ; sed videbuntur omnia insipida, agrestia,& Dei majestate prorsus indigna.
Sed neque ad mores formandos in universumprodesse poterunt veteres historiae, si eas juxtanudam litteram consideremus. Quid enim ad sa-lutem scire juvat antiquorum Judaeorum bella &seditiones ? Quid pietati refert juxta Ikteramnosse, quod Abraham duas uxores , duosque fi-lios habuit, quod a lacte depulsus fit puer ifaac,aliaequehujusce generis sexcenta ? semel in illisverba deforis personantia dnmtaxatintelligamus;at fi mystice exposuerimus, mirum in modumjuvabit historia ad fovendum nutriendumque innobis fidei, &charitatisignem, atque admiran-di saporis delectationem gustatus noster per-sentiet.
Quamquam vero haec Theologis plurimumvaleant, moderatus tamenutrarutnque expositio-num usus prudensque delectus nunquam fatis prorei necessitate commendabitur. Pronum admo-dum est enim in extrema prolabi, & historicammagis, vel mysticam expositionem, quam opor-teat, prosequi. Operis igitur prerium, ut adquos adnectimus canones animus adjungatur.
Canon Primus,
Eos jure contemnito, qui, spretis mysticis tan-quatn ad arbitrium confictis scnlibns , dormitan-
RUDIMENTA.
ti litterae perpetuo assident, & solis mortuis syl-labis & dictionibus incumbunt.
Canon Secundus.
Eos magnopere reprehendito , ac ignavos ha-beto, qui, rejecta prorsus litterali expositione,velut Grammaticis potius quam Theologis di-gna , in singulis Scriptura locis coactas quasdam& infulsas allegorias comminiscuntur vim divi-nae Scripturae inferentes.
Canon Tertius.
Quidquid in sermone divino neque ad mo-rum honestatem, neque ad fidei veritatem potestproprie referri, id figuratum esse dicito.
Canon Quartus.
Non minus absurdum esse figuratam senten-tiam ad litteram interpretari, quam nativamvocem & litteralem in mysticum sensum pertra-here judicato.
Canon Quintus.
Ubi sermo figuratus non est , ne solliciterealiam interpretationem inquirere ab ea , quamverba ipsa produnt. Ubi vero sermonem figura-tum plane dignoveris, curato, genuinam senten-tiam eruere, praetermissa ipsarum vocum nativainterpretatione.
Canon Sextus.
Propter unius loci translationem, totum lo-cum figurare ne interpretantor.
Textus e. g. Apostoiicqs, quem 2. ad Corinth.cap. 5. legimus , de Christo refert: Eum , quipeccatum non noverat, pro nobis peccatum fecit,ut nos efficeremur juflitia Dei in ipso , Peccatumin priori sententiae pericope proprie quidem su-mitur ; posteriori vero tropice, & figurate .
Canon Septimus.
Ineptum absurdumve habeto , parabolas adverbum reddere.
Parabola enim, ut ait Hieronymus in 10. Eze-chielis caput, aliud praferunt in verbis, aliudtenent in finfibus, aliud in medulla, aliud insu-perfcie pollicentur . (suas in terra aurum, innuce nucleus, in hirsutis caflanearum operculis ab*/conditus fruBtus inquiritur .
Canon Octavus.
Allegoria aliud praetendit in verbis , aliud si-gnificat in sensu ; quam nec in praeceptis, nequeia perspicuis & manifestis inquirito.
Canon;