Buch 
P. Vincentii Penzi ... apparatus theologicus de sacra scriptura et arte eam exponendi, de auctoritate traditionum, conciliorum, SS. patrum, pontificum, iurisconsultorum, philosophorum, et historicorum ...
JPEG-Download
 

LIBER DUODECIMUS. 283

C A K o jj Duodecimus.

Historicum minns aequum quum legeris , fa-cta, quae narrat ab his secernito, de quibus ju-dicat: Quae vero judicio apposito subdit, non-nulla esse advertito, de quibus nihil ad ipsumattinet, nonnulla quoque, quae in sua libidinedominantur : Quae autem breviter fimpliciter-que dicit, nonnulla esse , quae ex se , suoquenomine profert, nonnulla vero , quae nonni-si per aliorum Scriptorum fidem recenset.

Nisi enim ejusmodi delectus adhibeatur, nonsapientia quidem judicabitur» sed impetu » &quadam temeritate. Fiet enim , ut ubi Histori-cus vel in mendacio, vel in partium studio fue-rit deprehensus, iis quoque in rebus continuorepudietur, in quibus nec sua interest mentiri,nec partium amore abripi. Quidquod ? Histori-cis pene omnibus cogemur vale dicere; nullusquippe adeo verax, qui nonnumquam, aut ani-mi affectu » aut quaestus, compendiique cupidi-tate labatur.

Totius Operis

E P I L O G U S

In quo communiora quaedam prceceptd traduntur,ad res theologicas perite pertra-nandas.

r T'Heologi judicium mihi sane videor inftru»A xisse, cum praeclarissimae Facultatis locos,eorumque vim atque naturam, superioribus qui-dam libris ( quamquam non prorei dignitate,quoad rudimenta Theologias tradenda abundequidem ) expressimus. Nempe expartibus,quasrecensuimus omnes, in quas loci theologici am-plitudinem , potestatemque divisimus , quaenamearum partium firma argumenta continerent,quaenam infirma patefecimus; cumque etiam ve-ritatum catholicarum notae eaedem iint& certis-sima signa, ut quaestiones Fidei discernantur,& argumenta quoque certissima , ut conclusionestheologiae probentur , non aliud negotii nobisdandum plane est in dijudicandis argumentis,quaedogmata nostra probent, quam datum libro hu-jus Operis primo fuit in his notis edendis , quaenostras veritates insignirent.

Nec docere quidem praetermisimus , quibusrebus possimus eum, quem ex locis theologicisvolumus adipisci usum argumentandi. Hac ta-

men in re monitos quoscumque volumus , ut &ingenii aciem, & prudentis animi studium adTheologiae capita pertractanda quam maximumadferant, ne his comparentur, qui opusculaquaedam elucubrarunt , in quibus nihil recondi-tum, & exactum est , nulla ex propriis argu-menta ducta, communia omnia, vulgaria, im-perfecta, ac fere ex genere probabilium quaeeos, quoniam in unaquaque re quid sit vitii ne-queunt judicare , mirifice quidem delectant.Quod etiam ( ut Cicero ait ) in poematibus& picturis usuvenit, in aliisqne quampluribus ,ut delectentur imperiti , laudentque ea , quaelaudanda non sint, ob eam ( ut credit ) caus-sam , quod insit aliquid probi» quod capiatignaros.

Prudentia autem argumentandi, nedum scien-tia Theologi veteres polluerunt, qui nec indo-ctiores , quam recentes, & certe prudentiores,melioresque fuerant viri. Nam de Scripturae sa-crae peritia, in qua argumenti theologici the-saurus praecipue inclusus est, certare cum Vete-ribus nulli poffunt. Horum quippe argumentanon ut modo primumque nascentia depicta ni-mis , atque minuta, sed quae plurimum » nescioquo pacto, videntur habere auctoritatis, pluri-mum nervorum , plurimum virium non solumad affectus permovendos , sed ad fidei quoquepervincendos adversarios. Quamobrem si eo lo-co res fit , ut adversum Lutherana dogmata cer-tare cogamur» eligant alii ( nihil enim impen-dio ) suave orationis genus, quo mollius,& fa-miliarius homines istiusmodi ad Ecclesiae bene-volentiam allidant, dummodo nobis relinquantVeterum offa nervosqne, ac pressam differendiScholae subtilitatem. Quae Augustinus porroadversus hostes Ecclesiae disseruit , tametsi, &inventa sunt acutius, & dicta subtilius , quamut quivis ea postit agnoscere, ad refellendos ta-men haereticos tanto majorem hebent efficacita-tem, quanto tenuius , & ad vivum resecita sunt.Cum enim oratorum more, quasi torrens ferturoratio, quamvis multa cujusmodi rapiat, nihiltamen fere teneas, nihil apprehendas, cum ta-men ad Scholae normam certa via, & rationepremitur, contineri, amplectique facilius po-test.

Hos duces, institutoresque si sequimur, pa-tefacta jam res ipsa est, ut non fit difficile inpertractando argumento, quid cuique faciendumfit videre, homini praesertim erudito, atque iuPatrum, primique subsellii Theologorum Ope-ribus diu multumque versato,

N n 2 Sed