Buch 
P. Vincentii Penzi ... apparatus theologicus de sacra scriptura et arte eam exponendi, de auctoritate traditionum, conciliorum, SS. patrum, pontificum, iurisconsultorum, philosophorum, et historicorum ...
JPEG-Download
 

284 THEOLOGIE RUDIMENTA.

Sed utnec Medici, nec Imperatores, nec Ora-tores, quamvis artis praecepta perceperint, quic-quam magna laude dignum line usu, & exerci-tatione consequi possunt ; lic argumenti theolo-gici exponendi praecepta traduntur illa quidemut servemus ipsi, sed rei magnitudo usum exer-citationemque desiderat. Quia igitur parumverba prodesse nostra poterunt, nisi ad rem con-ferantur, ususque praecepta confirmet, necessefuerit, cujusque generis quaestionis exemplum,quod V. Cl. Canus noster expendit, diu, sedu-lo , ac constanti studio versare & ad imitandumsibi proponere. Hunc enim Virum Theologumvere praeclarissimum, qui sapientiam eloquentiaeconjungens Thomistarum-Scholae celebritatemauxit, juvitque plurimum, sequendum, imitan-dumque proponimus , cum tria nobis, juxta actriplexTheologicarum quaestionum genus,contro-versiarum exempla pertractaverit adeo verborum,sententiarum, argumentorumque omnium splen-

dido apparatu , ut suis quidem numeris absolutafacile his videbuntur, qui theologiae theses so-lida, accurata, eruditaque methodo dicunt. Eostamen non defututos autumamus , qui vel iniis quidquam deprehenderint animadversione di-gnum. Vix enim reperietur aliquid tam omni-bus-ingeniis consentaneum & quadrans , ut ne-minem habeat repugnantem. Omnis namque ( utHilarii verbis utar ) humani eloquii sermo con-tradictioni obnoxius fuit semper, non solum, quiain alio capite, & mente, aliapropemodum senten-tia, sed quia dissentientibus voluntatum moti-bus, disentiens fit quoque sensus animorum. Un-de aestimat Philosophorum placita dici , quodunusquisque illud ferme amplectitur , non quodratio praescribit; sed quod placet animo, nonquod dictat illa, sed quod dictat affectus. Ve-rum morosioribus hisce Eruditis breviter repo-nimus , ut Cano doctiorem quaerant, proferanteloqnentiorem.

FINIS.

7 W

eras

mm

LIBRO-