111
a Gallis productae, & refutatae.
tot titulis sacri sunt,quid obstat, ut sacrorum Jurium capaces sint, & Be-neficia jure Regio conferre, fructusque vacandum Ecclesiarum occuparepolline ? nam & olim apud Romanos Graecosque, ac eriam JudaeosDignitas Regia, & Sacerdotalis miscebantur.
Resp. In hoc, 8c similibus argumentis vix aliquid reperias responsodignum ; nec aliud magis probant, quam pessimam esse causam, quamruentur; quippe tam vanis rationibus nixam, & quas pudor sit, tot Ca-nonibus, Concilijs, & quatuor saeculorum exemplis opponere. Si,quasin medium adducunt , Reges Galliae sieris Personis adseribendos esteprobarent, mirum est , si non Episcopum illum, 8cPontificem faciunt.Nurn omnes reno Reges ijsdem praerogativis non gaudebant, quas illicenumerant; & tamen quis eorum se laicis exemit, sacrisque Personisadseripsir, & Regaliam toto Regno extendit ? nec enim oleum, aut liliacoelo missa Sacerdotem, 8c Clericum faciunt ,sed per ministros Ecclesiaslegitima solemnisque inauguratio. Apud Romanos Graecosque Ido-lorum cultores, ubi omnia prophana , 8c pro aris lupanaria, sacrilegiapro sieris eranr, mirum non est, eosdem Reges, & Sacerdotes fuisse; quodenim absurdum,eos,qui latrones, meretrices, parricidasque pro Dijs ha-bebant, etiam Reges pro Sacerdotibus habuisse ? In Judaeorum Repu-blica certum est,alia Sacerdotum, alia Regum munia partesque fuisse;
a uis enim nescit Oziae Regis, quod Sacerdotum munus occupasset, in-ictas a Deo pcenas ? Sc ideo Josiphacus Rex sicri prophanique Magi-stratus officia distinguens: (a) Azarixs, inquiebat, Sacerdos, & Pontifexvefler in his, qua ad Deum pertinent, prafidebit. Porro Zebatlhias filius lfimaeUqui efi Dux in domo Juda, super ea opera erit, qua ad officium Regis pertinent.
Ubi vides, utriusque Dignitatis officia, Sacrae Regiaeque distingui;nam quod Salomon Abiatharem Majestatis, & mortis reum exilio mul-taverit, & Pontificatu amoverit, id non ut Rex, sed ut Propheta, & sen-tentiae Divinae jam olim in Heli pronuntiatae exeeutor fuit , quod ijsverbis, quae mox subduntur, significatum videtur : Ut impleretur fern»DöiHtni, quem locutus efi super domum Heli in Silo. (b) Adde modum, for-mamque Ifraeliticae Reipublicae gubernandae, etiam in ijs, quae cultumtempli exrernum spectabant,ceremonialem fuisse,unaq; expiraiTe cumLege Mosiica; & ideo nec extendi posse ad statum Legis Evangelicae.Sed ut videas, quam imbecillum sit hoc argumentum, & quam multis
R partibus
(a) Paralip. z. cap. 19. .(b) Regum j.cap.z.