1 2 8 Differt. I. §.VI. Rationes alise pro Regalia
nium , & suffragium defuit; cum enim Gainas Urbem, &c palatium in-cendio , Arcadium neci destinässet, vilae ihnt Gigantum specie Angelo-rum excubiae. Regiam, & Principem obvallantium, Gotho absterrito, ScUrbem, quod insidiae patuissent, egresso. Ubi iterum Chrysostomi vir-tus, & libertas enituit. Cum enim Gainas, quod hostis declaratus esset,ira vindictaque flagraret, Thracia ferro & igni vastata, nec reprimendoBarbaro copiae suppeterent, quas ille praemijs, aut studijs devinxerat,jamque Urbi immineret, viluni est, ut per Legatos aditetur. Omnibusrecusantibus, seu metuerent, seu desponderent, Chrysostomum deligiplacuit; nec ipse renuit,quamvis recenti adhuc conflictu, & simultate«Venienti obviam Gainas procellit,dextramq; amplexu, & osculo strin-xit, & liberos ad genua provolvi juihr,. pulcherrimo virtutis triumpho,etiam ab hoste, & tyranno probatae« Ejusdem postea oratione,■& elo-quentia flexus pacem juravit ; quam cum regnandi libidine iterumviolasset, fusus tandem est, perijtque, eodem simul tempore Romanisplacido mari utentibus,Barbaris vero tempestate jactatis; crederes etiamventos Chrysostomo militasse, ut pacem, quam a- Gaina non poterat, abundis impetraret.-
En ergo Chrysostomum contra leges , Sc Philolbphiam Palatij to-ties victorem ! Gainas, qui leges Imperatori scribebat , qui ante illiusoculos, Sc pene in sinu charillimos amicorum caedebat, cujuB arbitriocapita Senatorum metebantur, gemente Principe, & tamen jinvalido;qui pacem, ut libuerat,dabat,lolvebatque,.& cujus armis Coronae qua-tiebantur ; hic tamen ad unius Sacerdotis, &c Episcopi vocent lupplextremensque,& genibus advolutus, Barbarie lbpita,ac tandem, cum ar-mis non posset, vento marique oppressis est. Quando id unquam totoillo blandiendi, adulandique, & connivendi apparatu Maimburgus effe-cisset ? Haec idcirco narrare volui, ut falsam ostenderem Maimburgialiorumque opinionem , statuentium : Non esse Principibus obsistendum, cuminjusta petunt, nec spes est aliqua eos iiiflcäendi. An vero Gainas,-Arcadius,Sc Eudoxia Imperatrix non injusta imperabant ? aut forsan rationes ab-erant, & potentia,quibus velarent imperium,urgerentque ? Et quae speserat, vinci illos posse ? Numideb cessavit, tacui eque Chrysostomus ? autforsim nullo praemio, sed irrito perditoque conatu depugnavit, quia dis-plicuit, quia exulavir, quia occidit ? imo nunquam magis ejus virtus, &£innocentia effloruit,victo Gaina, pcenitente Arcadio , confecti Impera-trice,