3 76 Diisert. II. §. I. Refutantur, quae
gibus Eum divinis , naturalibus , ac etiam humanis, quas modo Ejusstatui conveniant, teneri dicimus. Quod vero ab alio puniri non pos-sit, id supremae Dignitatis privilegium est, ac etiam Regiae; quaeenim rerum confuso, & contemptus Principum esset, si sisti suis lub-ditis, plectique ab istis possent?
Dicit, doctrtnam Propositionibus Partfienßbus adversam novam ejse. Gallica-ntt Ecclefire contrariam , & ad aliquorum Theologorum privatas opiniones [peda-re. At vero quä fiduciä haec scribit Maimburgus , quem utique non la-tet, doctrinam & sententiam nostram e Concilijs, (a) Lugdunensi,(b) Viennensi, (c) Constantiensi , ali/'sque haustam esse , quae omniain Reges apertissime pronuntiarunt ? quam in Comitijs Cleri (d) subLudovico XIII. Ecclesia Gallicana professa est ? quam praecipui, sancti-que Galliae (e) Doctores scriptis complexi sunt ? qui ergo dici potestprivata opinio , qui nova, quam k Concili/’s accepimus ? aut quä ra-tione Gallicanae Ecclesiae adverse, quam in Gallise Concili/s Comitijs-que Gallicana Ecclesia toties expreilif ? & quam Divi, Bernhardus,Thomas, Bonaventura,insignes in Gallia Doctores constanter,clareq;asseruere ? sed haec alibi probata a me sunt,& postea occurrent. Nunead alia convertamur, quae sunt hujus loci.
II. Dicit, Propofitiones Panfienfes eo spectare , ut circumscripta , minutdq;Tontificis Romani Poteflate, Proteflantibus odiosa , tanto ißt facilius ad Catboli-tam, verdmque Religionem perducantur, ficque sperari posse Schisma cessaturum,
' sublatis ejus causis. Haec Maimburgus speciose , ac recepto jam more,nemo enim aut Rempublicam aut Religionem aggreditur, nisi publiciboni obtentu. Sacras prophanasque historias pervolve , reperies, necEcclesias haeresi, nec Rempublicam seditione turbatam este, uc non ali-quam boni publici curam seditioni praetexerent; ergo mirum aut no-vum non est,si privatis studijs,ne oculos incurrant, Religionis Sc mo-destiae velum praetenditur. Quam vero nihil eorum sic , quae Maim-burgus producit, tu ex sequentibus intellige.
Primtb
(a) Concil. Lugd. in cap. ad /postolicae dc senk. Sc re jnd. in 6. 7245. (b)Concil. Vienn in Clem. un. de Jurejnr. ijrr. (c) Concil. Constant. scfT i©.aS jp. 4i. 1414. (d) Comitia Cleri Gallicani apud Grammond. lib. 1. annoJdif. (e) S. Thomas a. 2. q. 1%. a. 2. in corp. Sc ad 1. Sc 2. i. q. 60. a. g. ad3 - Sc in 2. d. 44. q. p. a. 2. Sc in 2. ad Corinth. cap. n. Sc in ep. ad Philipp,circa fin. Sc opufe. 20. lib. z. cap. 10. 37, jp. §, Bonav. de Icd. Hieraich. p. r.<• l, S, JBcmard, lib, 1, «se tonfid,