434 Differt. II. §. II. In quo agitur de Prima
Conjugem: Quod pertinaciter Eutjchianis faveret , a Vigilio Pontifice vi-bratum , ut teltis eil B. Gregorius Papa, (a)
Anno DCCXXX. Leo Isauricus a Gregorio II. quod Sacras Imaginespersequeretur, in Synodo Romana diris percutitur : testes fune Theo-phanes , Zonaras, Graecique & Latini omnes. Aut ergo deceptus estOtto Frihngenhs, cum negat, quenquam Imperatorum a Summis Pon-tificibus excommunieatum esse, aut intelligendus de Imperatoribus Ger-manis. Sed qui excuses Maimburgum tantum historiae ostentatorem,& haec nescientem ? quique toties, tantoque verbosum strepitu Baro-nio congreditur ; nunc Ottoni propitium, eo solum nomine , quodcontra Pontifices scribat; nam si Ottoni contra Imperatores similis errorexcidisset, quanta putas solertiä illi expromendo Maimburgus labora-ret ? adeo hunc hominem non veritas, sed odium delectat.
VI Opponi etiam potest , quod narrat Sigebertus in Chronico, vi-del. C lodoveettm Regem ab Anaßaßo Imperatore Codicillos de Consulatu, &Coronam auream accepisse cum gemmis , & tunicam blatteam, & ex ea dieConsulem , & Augußum appellatum ejfe , ipsum vero Coronam cum gemmisSanäo Petro dono mifijfe. Causa quaerendae , parandaeque cum Clodo-vaeo amicitiae bellum suit cum Theodorico, (quod Pannoniam occu-passet ) Gothisque susceptum, quo tempore eosdem Gothos Clodovaeusingenti clade delevit, Alarico eorum Rege sua manu percusso. Si ergo,inquiunt, Anastasij Imperatoris dono Clodovaeus Consul & Augustussuit, sequitur hanc dignitatem Augustalem ad Clodovaei posteros, 8cconsequenter Carolum Magnum, non Pontificis auctoritate , sed hae«reditario devenisse.
Resp . Cum nullus Scriptörüm Clodovaeum, fiTuIroque minus ejusposteros in fastos consulares, aut numerum Imperatorum referat, pa-lam est, sola insignia , titulumque Clodovaeo oblata y non vero ipsamConsulis potestatem : & hoc ipsum fuisse praerogativam Personalem,&cum Clodovaeo extinctam, nec in ejus posteros propagatam; quis eniraex omnibus Franciae Scriptoribus Reges G-llliae Imperatores &c Augu-stos appellavit ? Lc quam ob caulam Graeci Imperatores ram aegro ani-mo hunc titulum a Carolo assumptum- esse doluere, si ad ipsum , ejfisq;majores spectabat, Graecorum dono ? Adde , nec Carolum Magnumex Clodovaei,sed Pipini stirpe prognatum, $6 ideo nec potuisse jure hae-reditario gaudere Clodovaei privilegijs« FU;
00 $. Grcg. i. «piß.