4-6 8 DifTI II. §. III. Solvantur Objectiones contra
mens, vestraecjue potestati debemus, qua opportune usi percussistis , se-cuistis, ac tandem lanastis. Ingemuit quidem Gallia, altumque indo-luic, recenti adhuc plagä , & multum sanguinis micante ; nunc lanavigensque ferrum illud , manumque curatricem amplectitur., alioquin,si medicus parceret, peritura; nunc valet, quia secta. At, inquies,infinit £ calanutates Regna & imperium ajsttxere , cum Reges a PontificibusRomanis abdicabantur, ut in Hernicis, Pridericis , & Anglue Regibus observa•tum est: satius ergo effet, hac potestate aut carere, aut non uti Pontifices.
Resp. Nulla est in rebus humanis aut ars , aut status, aut conditi«tam persecta & absoluta, quae non multis magnisque incommodis mi-sceatur, & ob quae si tollenda illa essent, tolli omnes artes., potestates,ac statuum conditiones oporteret, idque omnibus his incommodis mul-to pejus foret. Ex Regia potestate quot injuriae, ex arte navigandiquot naufragia, ex scientia militari quot caedes , artesque nocendi ? exmarrimonijs quot adulteria, litesque domesticae , & partus Reipublicaenoxij ? an ideo Regia potestas , matrimonia > artesque abolendae ? atmultö id pejus ,ac pluribus obnoxium malis, sublatis videlicet humaniscommercijs, dataque injurijs , vagisque amoribus licentia. Idem di-cas de potestate Reges abdicandi : fateor bella » discordias comitari}at quanto pejora, si eos haeresin profiteri,matrimonia solvere,Ecclesia«depilare ferres, idque impune , nulloque freno &c exemplo , quod pi oImperio esse solet in subditos manante ? quanta rerum omnium . ma-rumque corruptio sequeretur ? Deinde videndum est, an ca incommo-da, quae nobis adversarij objectant , ex usu Pontificia; potestatis, anvero ex eorum vitio proveniant, qui emendari nolunt , provocantqtieextrema remedia : dolorem enim irrogati supplicij cujus culpae adscri-bes,reo,an Judici ? flagitio , an legi ? Henricus Bolaenam amat, fasti-ditque Uxorem, & thalamo ejicit, ducitquc amicam publicam publicoritu. Europa tam turpi exemplo attonita, haeretque cui primas Jachry.mas spargat, triumphanti unius libidini, an alterius oppressae innocen-tiae. Pontifex Romanus rogat, minatur, terretque longas induciaspoenitentiae donat, ac tandem obstinatum , & ludibria flagitijs jungen-tem sacris interdicit: hic amore & iracundia flagrans Romae bellumdenuntiat, sct^ue jugo subducit. O incautum , inquiunt, Pontificem , quiAngliam perdidi t intempefiiva severitate i Sed cur non potitis exclamant:O inconsultum Regem, qui Animam , Regmimque pofibabuit insano amori! nulla