Buch 
Gallia vindicata : in qua testimoniis exemplisque Gallicanae praesertim ecclesiae, quae pro regalia, ac quatuor Parisiensibus propositionibus a Ludovico Maimburgo, aliisque producta sunt, refutantur / auctore eminentissimo domino Coelestino Sfondrati, principe et abbate S. Galli, S.R.E. cardinale ; [Anno 1703 P. Gabriel Hecht mon. S. Galli delineavit, Ieremias Kilian sculpsit]
Entstehung
JPEG-Download
 

Pontificis indirectam in Regna potestatem. 49 z

l

i

i

1

1

quibus te aggreditur, ( quae omnium modestissima est defensio ) omni-que modo eniti, ne damno immerentem afficiat. Si ergo Rex aliquisEcclesiam , Religionem, fidemque invadat , aut invadere paratus sit,poterit is, qui Ecclesiae praeest, eamque gubernat, ubi alia ratione nonpossit,armis nudare, ac nocendi instrumenta adimere , Sceptra videl:Coronas, subditosque, quibus multo magis Principes, quam ferro, igni-que grassantur, quaeque nisi furentibus eripias, nunquam desinent feri-re z cum illorum arbitrio sedeat, injuria abstinere > & pace frui. Siergo aliqua defensio est justa, imo necessaria, quae rogo justior, quamquae Religionis Lc fidei causa suscipitur ? licet domum defendere, nonliceat Ecclesiam ? licet gladium & facem latroni eripere, non liceatSceptrum & Coronam ? quae nisi excutias, nunquam gladij, facesquecessabunt? Demus, Regna &cImperia non subdi Pontifici; at subdun-tur naturae, quae defensionem imperat, aut permittit, nam nec PersisGallo subduntur, num ideo Gallus feret , si illi invadant ? Aut quaepossit moderatior defensio eile , quam quae arma nocituro aufert ? ne-gari ergo non potest, jure naturalis Defensionis Regna & ImperiaPontifici Romano subdi. Secundo , Ex jure naturalis defensionis aliud& par jus exsurgit, legitimi videlicet belli, quod aeque ad aequitatemnaturalem pertinet, estque species naturalis Defensionis. Si quis ergoPrinceps publica commercia turbet, Provincias tuas invadat,pacta in-fringat, subditos tuos vi, pecunia, malisque artibus corrumpat, cerrumest, hujusmodi Principem,quamvis alioquin nullo tibi jure subjectum,bello peti, & nisi absistat, acceptetque justas pacis condiciones, etiamRegno privari posse, quo modo videmus , tot Regna & Imperia auteversa, aut translata. Ergo etiam Pontifex Romanus Principes Ec-clesiae infestos, eamque illatä haeresi corrumpere molientes, poterit ju-sto bello coercere , 84;ssi absistant, coronis privare ; cur enim totiusEcclesiae defendendae causä non liceat, quod licet unius Castri aut Civi-tatis causa ? Tertio ; Si videas innocentem aliquem a latronibus im-peti, 5c continuo trucidandum esse, nec alia ratio suppetat eum injustäcaede liberandi, nisi tela extorqueas , equosque quibus fugientem inse-quuntur, injectis vinculis moreris ; quis neget, te facere id posse, idquenaturam permittere, q U£e omnibus innocentiam commendavit? adeöut Sanctus Ambrosius, & ex isto Doctor Angelicus (a)pronuntiet: Eumqui non repellit injurium « socio , cum pojfit, Um ejfe in Vltw,qum ille, qui facit.(a) S.Thom. J.a.q-tfc.a.tf.adl Idem«