Buch 
Gallia vindicata : in qua testimoniis exemplisque Gallicanae praesertim ecclesiae, quae pro regalia, ac quatuor Parisiensibus propositionibus a Ludovico Maimburgo, aliisque producta sunt, refutantur / auctore eminentissimo domino Coelestino Sfondrati, principe et abbate S. Galli, S.R.E. cardinale ; [Anno 1703 P. Gabriel Hecht mon. S. Galli delineavit, Ieremias Kilian sculpsit]
Entstehung
JPEG-Download
 

argumenta^ ab exemplis Pontis. &c. petita. 55z

est , Gnecos häc arte non imbutos tantum , sed etiam superbos, quiquetertiam,quartam, quintam & septimam Synodos aggressi fuerant,pariaudacia in sextam grassatos esse, nullo pudore,imo etiam fastu,quippeingenio adlcribebant. Secundo ipso Agatho Papa in epistola Synodali( quam Patres sextae Synodi (a) summis laudibus extulerunt) cum dehaeresi Monothelitarum dilputarer, negat, 'Romanam Ecclesiam juxta Chri-st promisstonem a vera fide unquam deflexisse , sed suos Pradecesfores semperbterefibus restitisse, & fratres in fide confirmasse. Qui rogo id Agatho Siin confessu totius orbis ediceret, recenti adhuc Honori; exemplo , SiPatribus tam noto ? Quis non Salomonem rideret, si in publicis regniComitijs pronuntiaret ; nullum e sua Judaeque familia homicidio Siadulterio obstrictum fuisse , cum vestigia foedati Thalami, calentisqueUriae sanguinis omnium oculos adhuc implerent ? Mendax ergo Aga-tho impudensque , qui Patribus tam aperto mendacio illuderet; ledmulto isti nocentiores, qui non ferrent tantum Agathonis mendacium,sed etiana applauderent, clamarentque : Petrum in Agathone locutum esse:Hoc dicerent mentienti ? Tertio si verum est, Honorium a Concilio Hae-resis damnatum este , pace dixerim tantorum Patrum, nec majus deli-ctum imputari, nec iniquior sententia este potuit. Honorius haereticus,Honorio anathema : interim vero nulli tanti delicti testes, nulla judi-cia, nullum causae examen, nullus, qui jam dudum defuncti innocen-tiam sustineret ,sed uno eodemque temporis momento Honorius Pon-tifex Romanus,reus & victus, damnatusque; crederes de papavere inhortis demetendo, non de Pontifice Romano causam agitari : & quan-do vej vilillimum caput tanta injuria, rerumque neglectu judicatum est?cum Arius Lc Nestorius,cum Theodorus Moplvvestenus,Theodoretus,alijque postulati sunt,quorum tamen haere sos notae vulgaraeque,Sc totlibris ac lpectatonbus sparsae ; quanta nihilominus cura studioque, Scprobationum mora sententiae dilarae siinr, invitis velut extortae ? adeout cum in Nestorium pronuntiarent, gemitus sententiam sequerentur:in solos Honorij 8c indefensos cineres nullo examine , nulloque appa-ratu , vibrata cursim anathemata : quis hoc de tanto Concilio ? prae-sertim cüm in promptu Honorij epistolae essent, in quibus expressisdissertisque verbis duas naturas, duasque operationes fatebatur, Mono-thelitarum haeresi confixa potius quam probata. Si ergo verum esset,

E e e e z Hono-

ri Sexta Synod. act. u. & 14. V. act. 8 . §e 18.