Buch 
Gallia vindicata : in qua testimoniis exemplisque Gallicanae praesertim ecclesiae, quae pro regalia, ac quatuor Parisiensibus propositionibus a Ludovico Maimburgo, aliisque producta sunt, refutantur / auctore eminentissimo domino Coelestino Sfondrati, principe et abbate S. Galli, S.R.E. cardinale ; [Anno 1703 P. Gabriel Hecht mon. S. Galli delineavit, Ieremias Kilian sculpsit]
Entstehung
JPEG-Download
 

ad Auctoritatem Universitatis Farisiensis. 685

vero sine flagicio fieri non potuit, non decuit velle. Coeteriim tantumabfuit, Pium in ea Bulla retractatoria sententiam, quam nos defendimus,pro nova habuisse, ut eam potius antiquiisimam, & antiquissimis Conci-liorum, Patrumque Decretis consentaneam fateatur; sic enim ad finemBullae loquitur : Veneramur Conßantienfe Concilium , & cuncta qua prx-cejserunt, a Romanis Pontificibus nofins Praedecessoribus approbata , inter qu£nullum unquam invenimus futjfe ratum , quod flante Romano indubitato Pon-tifice absque tpfius auctoritate convenerit, quia non efl Corpus Ecclefiue fineCapite , & omnis ex Capite defluit in membra poteßas. Si ergo nulla fuereConcilia, quae pro ratis haberi potuerint, nisi post Summi Pontificis ap-probationem ; & nulla est in Ecclesia potestas, quae non defluxerit atCapite; sequitur omnia Concilia ä Pontifice indubitato pendere, sicquedoctrinam Lc veritatem, quam modo tutamur, tam esse antiquam, quamsunt ipsa Concilia, imo cum istis natam.

Opponit 1 6. (a) Ipsi Romani Pontifices, praesertim Gelasius, Coelesti«nus I. Leo,Simplicius,Mardnus, Gregorius Magnus, Joannes VIII. Eu- cgenius III. aperte profitentur : Se sacrorum Canonum , Concihorümq; De-cretis subjectos ejfe ,- non pojfe terminos Patrum preeterire 9 non contra flatu-ta majorum agere j contra DEUM, & Canonum Sanctiones non pojfe Jitpplt-cantium precibus acquiescere, Pontificibus reyüas dominari , non Pontifices Re-gulis &c.

Resp.** Ad hanc objectionem jam siepe, & invicte responsum est.Loquuntur Pontifices de Concilijs non Acephalis, &a Pontifice Romanoimprobatis j sed de Concilijs confirmatis, approbatisque, de quibus nullain praesentia quaestio est. Deinde alia est subjectio quoad vim Directi-vam , alia quoad vim coactivam: de hac in Concilio Constantiensi di-ctum est: Papam electum hgan non pojfe , ut supra ostendimus. De di-rectiva certum est, nullam inferre superioritatem, nam & Papa suis le-gibus , & suorum Antecessorum obligatur ; non ideo tamen Papa autlibi, aut suis Antecessoribus subjectus est ; Sc ratio est , quia vis dire-ctiva non tam ex lege humana , quam divina , & naturali profi-ciscitur vitandi scandali, se conformandi eum alijs Reipublicae par-tibus , ac praesertim non provocandi subditos ad contemptum Le-gum , quod fieret Legislatore nullas Leges curante.

Deinde

(a) Maimb. ch. zo. fol. zo.