Buch 
Gallia vindicata : in qua testimoniis exemplisque Gallicanae praesertim ecclesiae, quae pro regalia, ac quatuor Parisiensibus propositionibus a Ludovico Maimburgo, aliisque producta sunt, refutantur / auctore eminentissimo domino Coelestino Sfondrati, principe et abbate S. Galli, S.R.E. cardinale ; [Anno 1703 P. Gabriel Hecht mon. S. Galli delineavit, Ieremias Kilian sculpsit]
Entstehung
JPEG-Download
 

794 Di{£ IV. §. III. Respondetur ad ea,

Gallii in Pontificem armati , &c certarim non militibus tantum , ledietiam Theologis ad stipendia currentibus : idque folemne jam scholisest j quot enim calamis pro Ludovico Lavato, pro Henrico Navarreo,pro Ludovico XIV. contra Vaticanum pugnatum est ? quippe omni-bus pileari aliquid in turbido volentibus. Unus Gerlon est, cujus pie-tati & doctrinae nihil objici potest : sed & istum nimius Zelus abri-puit; cum enim videret Pontifices sua potestate abuti, ideoque Eccle-siam infinitis malis conflictari ; hoc unum remedium credidit, si illoscoerceret,& in arctum redigeret injecto feno, metuque Concilij.ferme ratione, qua Romani,cum Reges nimia licentia grassarentur,sta-tum Monarchicum in Democraticum transtulere,pejori remedio, quammalo ; nunquam enim gravioribus casibus jactati sunt, donec consu-merentur civili bello,Lc pro uno Rege tot Principes passi, quot Civesnovarum rerum avidos.

At, inquit Maimburgus, Infiniti alij sunt , qui afferunt Pontificem sallifoffe . Ego credam Maimburgo infinita memoranti, quando ne decemquidem bona side recitavit ? Sed age videamus, unde infiniti illi Maim-burgo supersint. Noster est Angelicus Doctor cum toto Dominicario-rum ordine. Noster Seraphicus cum rota Seraphica familia. NosterAnselmus cum tota Benedictina Schola. Nostra Societas tota cum in-numeris ex ea Doctoribus. Nostra Germania, Italia, Hilpania , Gallia(adeo ut ante Concilium Constantiense nemo non infallibilicarem eGallis docuerit teste Archiepiscopo Marea superius citato , & Theo-philo Raynaudo ) Nostri Patres; quorum ne unum quidem pro se Maim-burgus citavit inopia testium, quos alioquin diligentissime collegit.Unde ergo infiniti illi, quos suos eile Maimburgus jactavit ? & si infini-ti ; cur tres solum producti, qui Maimburgo adhaerent, illique extraGersonem fere ultimae sortis inter Doctores ? quis enim est Carthusia-nus,& Adrianus, quiThomae Aquinati,Bonaventurae, Ansclmo, Ber-nardo,& totalijs inQallia Synodis non dico praeponi,sed ne quidemaequari possint? Quanto meliori, majorique ratione dicere possumus,idque non nostro,sed aliorum indubitato testimonio, infinitos esse, quinobiscum sentiant ? Id enim Suarezius (a) asserit,quo in Societate ne-fno doctior, modestiorque : Veritas Catholica est, inquit , Pontificem de-finientem ex Cathedra fidei Regulam esse, qua mare non potest. Ita docent

hoc

00 Suarcz. dc side d. x. sect. 8. n. 4.