Buch 
Gallia vindicata : in qua testimoniis exemplisque Gallicanae praesertim ecclesiae, quae pro regalia, ac quatuor Parisiensibus propositionibus a Ludovico Maimburgo, aliisque producta sunt, refutantur / auctore eminentissimo domino Coelestino Sfondrati, principe et abbate S. Galli, S.R.E. cardinale ; [Anno 1703 P. Gabriel Hecht mon. S. Galli delineavit, Ieremias Kilian sculpsit]
Entstehung
JPEG-Download
 

$0 6 Differt, IV. §. III. Respondetur ad ea,

darilTimis Episcopis atque sanctissimis instructas agminatim cadunt, im6Africa tota errore involvitur, quoties Romanas faci oculos claudit,quidrogo de alijs erit, qui nihil habent, quod cum Cypriani ingenio, do-ctrina, eloquentia, sanctitate componi potest ? Omnes Africa;, Mauri-taniae , Numidiae, ALgypti, Cappadociae, Ciliciae, Galatiae, PhrygiaequeEpiseopi Ductore Cypriano hallucinantur , quamprimum a PontificeRomano secedunt ; quis ergo erroris securus erit ? Evolve totam hi-ftcriam Ecclesiasticam, paucos reperies, qui noluerint acquiescere Romaedefinitis ; & isti pauci semper errarunt; frustra ergo extra hunc por-tum salutem quaeris, ubi omnes naufragium passi. Errat Polycrates,errat Cyprianus, errat Polycarpus,errat Firmilianus, errat Dionysius,errant denique caduntque , quotquot cum hac palma luctantur; quisneget invictam esse immotamque ? stetit, vicirque jam mille sexcentosannos, millies concussa, millies quassata, quis neget perpetuam fore ? stvitrum, non adamas esset, dudum cessisset tot malleos experta. Sexta.Ex quibus omnibus facile jam colligas, quid Maimburgo responderidebeat Cypriani casu exultanti. Restitit Pontifici. Fateor , sed ideoerravit, ac postea pcenituit. A 7 »» credidit Pontificem infallibilem ejse. Con-cedo, at aeque non credidit Baptismum, quem haeretici conferunt » vali-dum esse. Si ergo non ideo Baptismus haereticorum invalidus est, quiaCyprianus credidit invalidum esse ; ita non ideo Papa fallibifis est,quia Cyprianus fallibilem este credidit. Qupd si error Cypriani! nihilnocet Baptismo , ita error Cypriani nihil nocet Pontifici. Et sii testeAugustino, ideö Cyprianus circa Baptisinum erravit: Quia iüo temporequestionis istius veritas nondum eliquata & declarata per Universale Concili-um fuerat » cui & ipse [me dubio crederet. Idem ego de Pontificis aucto-ritate infallibili dicam ; eo enim tempore, quo Cyprianus tanto aestu,quantus Martyrem non decuit, in Pontificem ferebatur ; quaestionisistius veritas de Pontificis infallibilitate nondum eliquata & declarataper Concilium Universale fuit, videlicet Chalcedonense, Constantino,politanum, utrumque Lugdunense,Florentinum, ac Lateranense, non-dum unanimi Patrum consensu ; quibus omnibus & ipse Cyprianuscederet, si jam viverer. Sed nemo Cyprianum futjfe hcereticum dixit. Me-rito, nam nec Stephanus dogma fidei constituit , sed solum prohibue-rat, contra Antiquam Ecclefite consuetudinem aliquid innovare. An paramlibi videtur errare, qui Pontificem non audit,nisi etiam htereticus sit?