Buch 
Gallia vindicata : in qua testimoniis exemplisque Gallicanae praesertim ecclesiae, quae pro regalia, ac quatuor Parisiensibus propositionibus a Ludovico Maimburgo, aliisque producta sunt, refutantur / auctore eminentissimo domino Coelestino Sfondrati, principe et abbate S. Galli, S.R.E. cardinale ; [Anno 1703 P. Gabriel Hecht mon. S. Galli delineavit, Ieremias Kilian sculpsit]
Entstehung
JPEG-Download
 

qüx Infallibilitati Pontificiae opponuntur, rt ?-

bimus testi & offenso , & audita tantum narranti ? Sed ita re* sc hubeat, quid rogo consequitur ? plane nihil aliud , quam Paulum credisdisse, Pontifices Romanos in concedendis Dilpensationibus, praesertimcirca Matrimonia, aliquando aut humano respectu, ac Principe« deme-rendi causi , aut cupiditate, aut causarum ignorantia, aut dolo soppli-cantium errasse, deceptosque esse j sicque cum de hujusmodi indulgen-tijs agitur, laxandoque praesertim vinculo Matrimonij , non tam exem-plis priorum Pontificum, quam a legibus a DEO sancitis , atque in si-eris litteris Ecclesiae propositis agendum esse. Quae omnia verissimasunt, atque a nobis sponte concessa ; nec enim in hujusmodi causis er-rare Pontifices posse, imo frequenter errasse, haud inficiamur. Illudergo monstrandum a Maimburgo fuerat , dixisse Paulum : SuperioresVontifices re mature agitata folemni Decreto definivijfe , totique Ecclesia tan -quam fidei articulum credendum proposuisse » vinculum matrimonij rati solvi iVontifice posse, & tamen hanc definitionem falsam effe. Id, inquam, opor-tuit a Paulo Pontifice dici, ut hujus testimonium aliquid ad rem face-ret : at nunquam hoc Paulus dixit: im6 si dixisset, quid tandem esset?num quidquid Pontifices in Consistorio perorant, id continuö Decre-tum est fidei, 8c oraculum ex Cathedra ? at nos de hoc tantum quae-rimus.

Ex hactenus dictis facile judicabit Lector , exempla hactenus VMaimburgo, aut ex libris Protestantium , aut ex Launoij collecta(nihil enim ex suo praeter formulas illas jactantiae & vanitatis ple-nas ) non tantum nihil probare , sed ne quidem ad statum quaestioni*pertinere : probat, quae nos ipsi concedimus; omittit, quae negamus,& ex quovis trunco Mercurium facit. Nihil ergo ab eo timeas,qui non tantum non ferit, sed ne tangitquidem.

(a) Relatio Johann. Hay.

k.rrrr

INDEX