Buch 
R.P. Oliverii Legipontii, coenobitae Benedictini, Dissertationes philologico-bibliographicae : in quibus de adornanda, & ornanda bibliotheca, nec non de manuscriptis, librisque rarioribus & praestantioribus, ac etiam de archivo in ordinem redigendo, veterumque diplomatum criterio, deque rei nummariae, ac musices studio, & aliis potissimum ad elegantiores literas spectantibus rebus disseritur ...
Entstehung
JPEG-Download
 

De Adornandä, 6* ornandä Bibliothecä. 23

tam est nolle tot libros , quibas opus habet, aut de tam di-versis , tötque auctorum ingeniis , eorumque meritis dextre,& sine affectu judicare , adeöque non melius consultum ivi-mus rebus nostris, quam si judicia & vestigia eorum sequa-mur , qui in hac materia periti sunt, & longo usu edocti; eo-que honesta ambitione contendamus, ut» quae divisa beatos effi-ciunt , in nos mixta fluant. Novos tamen istos scriptorum censo-res nohm simpliciter & fuso discrimine exaudiendos , qui vellecta » vel affectu, vel animositate , aliisve praejudiciis malLcomparati, cacum subinde de libris ferunt judicium , idquesibi negotii ultronei datum existimant» ut scriptoribus suae ple«bis » qui ne inter vetulas quidem ullam inventuri essent sua-rum mercium emptricem , ingens statuant pretium » aliorumverö conatus laude dignissimos , aut praepostera mente disti-mulant , vel immistis, omnibus verborum furiis sufflaminant;quod peccati genus vel maxime peeeäste videas plures ex illis,qui recensiones operum suae gentis , religionis» nationis , scri-ptorum adornarunt, dum nimiis quandoque encomiis fui sy-deris homines delinire solent.

7. Quisquis ita laudabili flagrat librorum colligendorumCupidine , haud erubescet cum magnis viris perreptare taber-nas librarias , scrutaria , Sc officinas eorum , qui saepfe coe-munt farraginem chartarum rejicularum , itemque pergamena-rum , quas vulgo maculaturas vocant, ut si fortö inter obsole-tas ipsorum merces incidat in libros compactos , vel etiam ta-les, qui Iongö sim crudi, St nudi, solo pulvere tecti in angu-lis delituerunt, vel cum tineis & blatis decertarunt, digni ta-men meliori sorte, ab iis solum despecti, qui,in librorum inda-gine rudes & imperiti, nesciunt , quantum diflent aera lupinis ,eos viliori scepe pretiö redimere satagat. Nec desunt exempla,quae nobis hanc sagacitatem commendant : satetur enim cele-bris Morbosius , se häc arte senius , quae non crediderat, e vi-lissimis tabernis extraxisse. Pinellus quoque , ut Bibliothecamsuam, quam in oculis ferebat , quotidie locupletaret » hanc

fibi