De Adornanda , 6? ornanda Bibliotheca. 29
quasi ob oculos ponas ; quamobrem primo intuitu titulum exintegro attente evolves , ejusque potiora, quae ad ScriptorisScopum faciunt, capita curate discuties , ac,fi ludet , in adver-saria referes, additis editoris , & typographi nominibus , sicut& editionis loco,ann6, forma. & mole* Post haec diligentiusinquires, nam titulo fit habenda fides ? und£ continuo ad prae-fationem perges , ipsasque argumenti periodos curate discu-ties » e quibus finem, quem sibi praefixit author , ordinemqueoperis facili perspicies. Quödsi praefatio scriptoris institutumnon fatis exponat, neque contentorum Elenchus sit praefixus,exindice rem quampiam sublimiorem, aut materiam tibi aliasprob£ cognitam seliges , eamque attentö examinabis, atque a-deö ex tmgue leonem poteris aestimare.
5. His porrö inspectis plurimum proderit, ipsa totius ope-ris interiora perreptare , capitum summaria excutere , & quaead oras notari solent lemmata vel desultorio oculo percurrere,ac sedulö examinare , quam vim habeant, quam sint ad rem ap-posita , qam inter se cohaerentia , quam aptse partita, quam sa-pienter digesta. Cumprimis vero di/piciendum erit, an mate-riae , quae hinc inde tractantur, sint triviales , proletariae , cu-riosae » utiles, spinosae» controversae , exoticae, momentosae,aescriptore dignae. Qud etiam vergat scriptoris consilium ; qu6tempore , cujus auspiciis, qu6 instinctu opus scripserit, in qui-bus fundamenta collocet, ubi aedificet, quä incedat via,quibusprincipiis, qua methodö, quo stylo utatur. An isdem scriptorsit unus ex illis, qui summa cacumina captant , quamvis materiatrita sit,& obvia ; aut contra , an argumentum sublime fonet,quantumvis Author inter repentes humilis habeatur. Quid de-nique proprium , quid alienum , quid e,medio haustum , &similia, quae proprii judicii alacritas, vis, & acrimonia sogge-rent, solerter , & animo ä praejudiciis repurgatd expendes,Pinelhm, in quo absoluti Bibliophil! typus elucet, häc in re imi-taturus , qui, referente Gualdo in ejus vita, Bibliopolarum con-sensu investigationi huic impendebat horas aliquot , mala emptionis fa-
D z flidiis