Buch 
R.P. Oliverii Legipontii, coenobitae Benedictini, Dissertationes philologico-bibliographicae : in quibus de adornanda, & ornanda bibliotheca, nec non de manuscriptis, librisque rarioribus & praestantioribus, ac etiam de archivo in ordinem redigendo, veterumque diplomatum criterio, deque rei nummariae, ac musices studio, & aliis potissimum ad elegantiores literas spectantibus rebus disseritur ...
Entstehung
JPEG-Download
 

z 2 Dissertatis L

fic & in Bibliotheca diversa , plurimaqpe scientiarum omniumsemina spargenda sont, ut qui inde provenerint, fructus colli-gamus ; atque adeö Doctorum Musea» oportet esse vireta, inquibus floreant non tantüm arbores. frutices , plantae, ac olerain communem usum necessaria , sed & variö , amcenoque co-lore splendescentes flores, ac dulce fragrantes herbae ad majo-rem animi remissionem ; etenim uti palato & gustu differuntconvivae, ita Phiiomusf variö refici solent pabulo.

9. Scire autem,quales ii sint libri, quos quisque desiderat,ac,si ita loqui fas est , in omnium cerebra penetrare » cum diffi-cile sit; neque proinde numerus , qualitasve librorum , qui adjustam Bibliothecam requiruntur, definiri potest; stat enim pe-nes uniuscujusque bonam mentem , animi propensionem, me-dia, vires, industriam , & similia, quae demum magistralitersuggerent, quot, quasesque Scriptores Bibliothecae sint infe-rendi. Sed enim cüm longe facilius sit hodie mille libros com-parare , quam majoribus centum habere , maximo sane pro-brö esset principibus viris, Praelatis, Magnatibus, divitique pe-ri u instructis , si paterentur se ab illis vinci tali in re, in qua tamfacile ipsis palmam praeripere, ac nomen suum aeternitati con-secrare possunt. Et vero, qui hodiernum eruditionis statum,acscientiarum vastitatem vel a longe considerant, arctam supelle-ctilem constituendae viri eruditi Bibliothecae haud sufficere ul-erö concedent;quis enim ignoraverit, quaedam esse studia,quaesine multiplici, variaque lectione , atque adeö sine copioso reilibrariae adparatu exerceri non possunt ? imo quis credat,quem-piam hodie , ubi scientiae adeö sunt excultae, laudatissimi suivoti , ac generosi propositi compotem fieri posse absque insigniexquisitorum scriptorum adminiculo , usu , & sedula evolutio-ne ? pro vario itaque use» scopo , & fine , diversaque tempo-rum, locorum, personarum, facultatum, ac studiorum ratione,numerum quoque librorum majorem vel minorem esse con-venit, monente Poeta:

Sit bona librorum , fi? provisa frugis in annum

Copia, ne fluites dubia jpe pendulus hora.

10. lis