Buch 
Causa regaliae penitus explicata, seu, Responsio ad dissertationem R.P.F. Natalis Alexandri de iure regaliae : quae habetur inter eius selecta historiae ecclesiasticae capita, ad saeculum XIII. & XIV, parte 3, a pagina 44. usque ad pag. 275 / autore M.C. s. theologiae doctore
Entstehung
JPEG-Download
 

PR^EF ATIO.

Cauiet Appamiensis; Ecclesiarumque suarumlibertatem palam ac strenue usque ad vitx fi-nem defenderunt. Quocirca cum Rex Chri-stianiffimus, post elapsos duos menses in Edi-cto praescriptos, Beneficia in illorum Dioecesi-bus vacantia, titulo Regaliae concederet, ipsiscriptis Majestati suae literis - jura suarum Ec-clesiarum libere simul ac reverenter exposue-runt? Clericos vero Beneficiis donatos con-stanter, adhibitis censuris,repulerunt. Sed Me-tropolitanis , Narbonensi videlicet & Tolosa-no, Aulae desideriis fele accommodantibus,iidem Episcopi summo Pontifici totum nego-tium per literas significarunt, causaque per le-gitimas appellationes ad Apostolicam Sedemperlata est, apud quam a pluribus annis pendetejus judicium. Officiales Regis Christanifsi-mi, quo Edicti a sua Majestate obtenti fructupotirentur, nullum non moverunt lapidem adflectendos eos qui renitebantur. QuamobremIllustriffimum ac Reverendissimum Episco-pum Appamiensem Electensi superstitem re-ditibus omnibus spoliarunt; Canonicos ejusEcclesiae aliofque viros Ecclesiasticos partim

in