Buch 
Sancti Vincentii Lirinensis Commonitorium adversus haereses / Stephanus Baluzius ad fidem veterum codicum mss. emendavit notisque illustravit
JPEG-Download
 

Commonitorium. 6 3

temF.cclesiam admiratione ingenii,scientia?,eloquentiae, conversationis, & gratiae, nihilde se suspicantem, nihil verentem subitö äveteri Religione in novam prophanitatemsensim paulatimque traducere. Sed dicetaliquis corruptos esse Origenis libros (52).Non resisto. Quin potiüs & malo. Namid a quibusdam & traditum & scriptum est,non Catholicis tanthm, veriim etiam hae-reticis. Sed illud est quotj nunc debemusadvertere, etsi non ipsum, libros tamensub nomine suo editos, magnae esse ten-tationi: qui multis blasphemiarum vulne-ribus scatentes, non ut alieni* sed quasisui & leguntur & amantur; ut etsi in er-rore concipiendo Origenis non fuit sen-sus, ad errorem tamen persuadendum Ori-genis auctoritas valere videatur.

Caput XX.

Quod L? Tertullianus magna fuerit in

Ecckfia tentatio.

Ced& Tertulliani quoque eadem ratio^ est. Nam sicut ille apud Grascos, itahic apud Latinos nostrorum omnium faci-li princeps judicandus est. Quid enimhoc viro doctius,quid in Divinis atque hu-manis rebus exercitatius ? Nempe omnemPhilosophiam & cunctas Philosophorumsectas auctores adsertoresque sectarum,

omnes-

(zr) Corruptos esse origenis libros) Ve-tus est hac querela, cui respondet Hieronymusia epistola ad Pammachium & Oceanum.