Buch 
Sancti Vincentii Lirinensis Commonitorium adversus haereses / Stephanus Baluzius ad fidem veterum codicum mss. emendavit notisque illustravit
JPEG-Download
 

84 S.Vincentii Lirinensisto Evangelien auctoritatis exemplo, quan-do aliquos Apollolica seu Prophetica ver-ba proferre contra Catholicam fidem vi-derimus, diabolum per eos loqui minimidubitemus. Nam sicut tunc caput capiti,ita nunc quoque membra membris loquun-tur, membra scilicet diaboli membris Chri-sti, perfidi fidelibus; sacrilegi Religiosis;haeretici postremi) Catholicis. Sed quidtandem dicunt? Sr, inquit, Filius DEI es ,mitte te deorsum. Hoc est. Si Filius esse.vis DEI & hereditatem regni caelestis ac-cipere, mitte te deorsum, id est, ex istiuste sublimis Ecclesiae quae etiam TemplumDEI putatur, doctrina & traditione de-mitte. Ac ii quis interroget quempiamhiereticorum sibi talia persuadentem: Un-de probas, unde doces quod Ecclesiae Ca-tholicae universalem & antiquam fidem di-mittere debeam, statim ille: Scriptum estsnitn. Et continuo mille testimonia, mil-le exempla, mille auctoritates parat de Le-ge , de Psalmis, de Apostolis, de Prophe-tis, quibus novo & malo more interpre-tatis, ex arce Catholica in hmreseos bara-thrum infelix anima prmeipitetur. jamverö illis quae sequuntur promissionibusmiro modo incautos homines haeretici de-cipere consueverunt. Audent etenimpolliceri & docere quod in Ecclesia sua,id est, in communionis sum conventiculo,magna & specialis ac plane personalis quas-dam fit DEI gratia, adeo ut finö ullo la-bore, sine ullo studio, sine ulla industria

etiam-