Buch 
Reginonis abbatis Prumiensis Libri duo de ecclesiasticis disciplinis / [Stephanus Baluzius Tutelensis ; Rhabanus Maurus]
Entstehung
JPEG-Download
 

De eccles. disciplinis.

99

purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur, peccan-di de cetero voluntatem non habeat, & communicaturus sa-tisfaciat lacrimis & orationibus, & confidens de Dei misericor-dia, accedat ad eucharistiam intrepidus & securus. Sed hocde illo dico, quem mortalia peccata* non gravant. ( Vide Hinc-marum in Jine epßolt XL.)

Item jhiSlus Augaßims ad Januarium*

Dixerit quispiam non cotidie accipiendam eucharistiam,alius affirmet cotidie. Faciat unusquisque, quod secundumfidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigaveruntinter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus &ille centurio, cum alter eorum gaudens in domo sua susceperitDominum, alter dixerit: Domine , non (um dignus ut intres jubteSium meum. Ambo' salvatorem honorificantes, quamvis nonuno modo. Ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti.Ad hoc valet, quod manna secundum propriam voluntatem inore cuj.us.que sapiebat.

De eisdem re .

Ex EpfioJa Clementis Pap&.

CXCV. Certe tanta in altari holocausta offeranturquanta populo sufficere debeant. Quod fi remanserint, incrastinum non reserventur, sed cum timore & tremore Cleri-corum diligentia consumantur. Qui autem residua corporisDomini, qu«e in sacrario relicta sunt, consumunt, non stafimad communes sumendos cibos conveniant, nec putent sanctaeportioni commiscere cibum, qui per cuniculos digestus in se-cessum emittitur. Si igitur mane dominica porrigitur, usquead sextam jejunent ministri, qui eam consumpserint. Et fi tertia

N 2 vel

August, ep.118

BurchardHb. 5 . e. i-6.

Luc. 19.Matth. S-

Clemens

epist

KetnediusCuriensisc. 1

Burcbard. 1 .5 -c n.

Vide epist,Bh b. adHeribald e.33»