Buch 
Reginonis abbatis Prumiensis Libri duo de ecclesiasticis disciplinis / [Stephanus Baluzius Tutelensis ; Rhabanus Maurus]
Entstehung
JPEG-Download
 

De eccles, disciplinis. 199

tescunt, usque quo ad eum revertantur Episcopum, a quo au-fugisse noscuntur.

Consentiunt in hoc capite editio Hehnastadienßs ct? codexJIS. Parifiensis. In vulgatis tamen editionibus Concilii Mei-denßs ita legitur'. & rejiciantur a parrochiis, in quibus cu-piunt immorari, usque quo &c. Habemus mitem nos vetu-stum codicem MS. in quo descripti sunt canones istius synodiMeldenßs , in quo locus iste fic habet: & eiciantur a parro-chiis in quibus cupiunt immorari &c.

De eadem re. Ex eodem Concilio.

CCCCXXXV. Qui cum senioribus suis de aliis provin-ciis ad nostras provincias veniunt line formata, ministrare nonpermittantur: quam etsi attulerint, & ministrare idonei inventifuerint, instruantur, quam religiose atque studiose sacrum mini-sterium * peragant, aut in quibus locis illud agere non debeant.

De eadem re. Ex eodem.

CCCCXXXVI. Clerici vero , si ab hujusmodi homi-nibus ad ordinandum offeruntur, instrui debent, ut ad Episco-pos, ex quorum parrcechiis sumpti sunt, eos remittant, & aut ibiordinentur, aut litteras canonicas ab Episcopo, ex cujus diocesisunt, ferant, sicut canonica docet auctoritas.

Nicamsynodus hunc ordinem infer Episcopos in faciendisepiftolis conservandum esse instituit.

CCCCXXXVII. Graeca elementa litterarum numerosetiam exprimere nullus, qui vel tenuiter Graeci sermonis noti-tiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis canonicis,quas mos Latinus formatas appellat, aliqua fraus salsitatis te-mere

Cone. Meld.c. 55.Kurchard.Iib.2.c.i44.

* Edit. ms.

mtejlad.pei -agere.

Cone. Meld.ibid.

Ivo par. 6.C. 433.