De eccles. disciplinis.
209
laude dicatur, quod Apostolus discipulis dicit. Teflimonium , t-inquit, vobis perhibeo , quod ita Jufeepiflis me ficut angelum Dei ,fient Dominum jjfejum.
De juratoribus synodi. Vnde supra.
II. Episcopus in synodo ( c) residens, post congruam Burchara.allocutionem, septem ex plebe ipsius parrcechiae vel eo am- llb,I ' c,sr *piius aut minus, prout viderit expedire, maturiores, hone-stiores , atque veraciores viros in medio debet evocare ; &allatis sanctorum pignoribus unumquemque illorum tali sacra-mento constringat
Sacramentum synodale.
III. Amodo inantea quicquid nosti, vel audisti, aut Burcw.postmodum inquisiturus es, quod contra Dei voluntatem & llb '*' c ' 9 **rectam Christianitatem in ista parroechia factum est, aut in futurumerit, si in diebus tuis evenerit, tantum ut ad tuam cognitio-nem quocunque modo perveniat, si scis aut tibi indicatum
fuerit
(c) EPISCOPUS IN SYNODO. Burchardus ista, & quae deinceps sequuntur usque adcaput sextum tribuit Eutychiano Papae, cui etiam tribuuntur in veteri codice.MS.monasterii Rivipullenfls. Verum hinc manifestum est, illa descripta esse in vetericodice ex Decreto Burchardi, quod numeri illic adscripti sunt, quales extant apudBurchardum. In titulo enim ista leguntur: Decretalis institutio Euticiani Papa:,quid Episcopi in synodo deleant inquirere. Capitul. XCI. Tum.- Jusjurandum synodaleJiCII. Postea: Juramentum ceterorum XCIII. Et iic de ceteris. Igitur ante Burchar-dum ista non dicebantur esse Eutychiani Papae; ut re vera illius esse non possunt,cum multa illic habeantur, quae Karoli magni aevum aperte redolent, Eutyehia-nus autem Romae sederit sub finem tertii seculi. Adeo autem nota non erantaevo Karoli Magni, saltem sub nomine Eutychiani aut alicujus alius Romani Pon-tificis, ut neque extent in collectione epistolarum pontificiarum, ex quibus Gal-liamGermaniamque replevit Riculfus Archiepifcopus Moguntinus, neque ex Euty-chiano laudentur a Reginone. Quo sachum pariter est ut, qui collectiones Con-ciliorum procurarunt, cum sine delectu cuncta ederent, quibus veneranda prisco-rum Pontificum Romanorum nomina praefiguntur, ista tamen Eutychiani decretaomiserint. Mea opinio est , illa non esse ex Concilio quopiam, neque ex de-cretis alicujus Romani Pontificis, sed formulam fuisse, secundum quam Episcopi in-terrogare debebant laicos in unaquaque paroecia, eam porro formulam eodem tem-pore inventam suisse, quo Inquifitio de vita Clericorum, qua praemissa est initiolibri primi.