Buch 
Reginonis abbatis Prumiensis Libri duo de ecclesiasticis disciplinis / [Stephanus Baluzius Tutelensis ; Rhabanus Maurus]
Entstehung
JPEG-Download
 

214

Reginonis Lib. II.

35. Si aliquis inrationabiliter, id est, contra naturam,cum masculis & mutis misceatur animalibus.

36. Si qua mulier lenocinium fecerit.

3 7. Si aliquis in sua domo consentit cum propriis an-cillis vel geneciariis luis adulterium perpetrare.

De furto sacrilegio.

38. Interrogandum, fi aliquis fur aut sacrilegus sit, quiEcclesias Dei infregerit, vel aliquid de Ecclesia furatus sit, autpublice rapuerit, aut latenter subripuerit, aut aliquis rapax &raptor & depraedator Ecclesiae Dei est. Quamvis enim haec fe-cundum legem humanam emendari debeant atque exsolvi, tamenpoenitentia ad Episcopum pertinet.

De perfimo.

39. Interrogandum, fi aliquis perjurus sit, aut si sciens& pro cupiditate terrena perjuraverit, & !i nesciens aut coactusjussu senioris, aut pro membris & vita redimenda, aut si quisscienter non solum perjuraverit, sed etiam alios in perjuriuminduxerit.

De falso testimonio.

40. Interrogandum, si aliquis scienter contra aliquemfalsum testimonium protulerit, quia hoc capitale crimen est, &quale damnum aliquis per hanc testificationem habuerit.

41. Interrogandum, si aliquis hominem liberum, aut

servum alterius, aut peregrinum & adventitium furatus fuerit,aut eum blandiendo seduxerit & vendiderit, & extra patriamin captivitatem miserit, aut si aliquis Judaeo vel pagano Chri-stianum mancipium vendiderit, aut si ipsi Judaei Christiana man-cipia vendant. De