Buch 
Reginonis abbatis Prumiensis Libri duo de ecclesiasticis disciplinis / [Stephanus Baluzius Tutelensis ; Rhabanus Maurus]
Entstehung
JPEG-Download
 

De ecoles. disciplinis

247

compositionem facere & faidam per sacramentum pacificarefaciat. Quod si una pars ei ad hoc consentire noluerit, id est,aut ille, qui homicidium fecit, aut is, qui compositionem suscipe-re debet, faciat illum, qui ei contradicit, ad praesentiam nostramvenire, ut eum secundum tempus, quod nobis placuerit, in exi-lium mittamus, donec ibi castigetur, ut Comiti suo inobediensulterius esse non audeat, & majus damnum non accrescat.

De femina , qu<e virum per maleficium interficit

Ex Pmitentiali cap. XV.

LXXXII. Mulier, fi aliquos interimit arte malefica,id est, per poculum, aut per aliquam artem, septem annis poe-niteat. Si paupercula fuerit, quatuor annis poeniteat.

V

De eadem re. Ex Concilio Helibertenfi.

LXXXHI. Si quis vero maleficio interficiat alterum,eo quod sine idololatria perficere scelus non potuit, nec in fi-nem percipiendam illi esse communionem.

Unde Jupra .

LXXXIV. Si quis maleficio suo aliquem perdideris,septem annis poeniteat, & eleemosynas multas faciat.

De eadem re.

LXXXV. Si mulier maritum suum causa fornicationisveneno interficit, aut quacunque arte perimere facit, quia do-minum & seniorem suum occidit, decem anpis poeniteat.

Concil. Eli.der. c. 6-Burchard.lib. 6- c. a 6

Halitgar.lib. 6. c. 5,

Butchstd.lib. 6.c. 3S>