Reginonis Lib. H.
Joh. r 9 .S.Gregor.lib. 19. Mo-ral.c.23.
Interprct.l.
l.Cod.The-
od.I>sjudL.
«iis.
Z28
smt oculis ejus, mala tamen Sodomae noluit audita judicarepriusquam manifeste agnosceret, quae dicebantur Unde ait :Dejcendam , videbo utrum clamorem, qui descendit ad meopere compleverint , annen e fi ita , ut sciam. Cujus exemplomonemur ne ad proferendam sententiam unquam praecipitesfimus, aut temere indiligenterque indiscussa quoquo modo ju-dicemus.
De eadem re. Ex di&is Gregorii.
CCCV1II. Beatus Job dicit: Causam , quam nesciebant,diligenti (fime invefiiga} am. Summopere praecavere debent rectoresEcclesiarum, & qui publica judicia exercent, ut in dictan-dis sententiis nullatenus levitate aut furore ducti sint praecipi-tes; sed causis prius diligenter ventilatis, cum res, quae igno-rabatur pleniter ad notitiam venerit, tunc divina & humanalex revolvatur, & secundum quod ibi constitutum est, remo-ta personarum acceptione, definitiva proferatur sententia. Hincest quod Moyses querelas populi semper ad Dominum, taber-naculum ingressus, referebat, & juxta quod Dominus impera-bat, judicia proponebat; nimirum nos instituens, ut non excorde nostro, sed ex oraculo divino, condemnationis vel ju-stificationis sententiam proferamus.
De eadem re. E e Lege Theodosiana lib. II. cap. XVIII.
CCCIX. Iudex cum causam audire cceperit, litigato-rum assertiones vel responsiones patienter accipiat, & omniaplena discussione perquirat; nec prius litigantibus sua senten-tia velit obviare, nisi quando ipsi, peractis omnibus, jam incontione vel contentione ( t ) non habuerint quod proponant*
Fre-
(r) CONTIONE VEL CONTENT. In Codice Theodosiano tantum in contentione ha-betur. Itaque admonitio fuit librarii; qui cum divinare non posset quid po-tius legendum esset , contione, vel contentione, uirumque posuit, lectori judi-eiunv integrum relinquens. Sic enim solebant antiqui librarii, ut pluribus ex«mplis probavimus ad SalYianum pag. 403. & ad Lupum Eerraxiensem pag. 34S. Sc
45L