Buch 
Reginonis abbatis Prumiensis Libri duo de ecclesiasticis disciplinis / [Stephanus Baluzius Tutelensis ; Rhabanus Maurus]
Entstehung
JPEG-Download
 

ÄCC U. 5-

Htbr. 3.

fopn. Rhab.fbid

4/2 Rhabani epistola

remanere peccatis, cum & in ipso corpore nemo velit sub spe futurae salutis diutius aegrotare. Tales enim, qui ab ini- quitatibus suis recedere negligunt, & sibi de Deo veniam repromittunt, nonnunquam ita praeveniuntur repentino Dein furore, ut nec conversionis tempus, nec beneficium remisiio- nis inveniant. Ideo unumquemque nostrum sancta scriptura praemonet dicens: Ne tardaveris converti ad Dominum ,

ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, ctr in tempore vindiStee disperdet te. Dicit etiam beatus David : Hodie fi vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Cui quoque beatus Paulus concordat his verbis: Videte,fratres, nem forte fit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo : sed adhortamini vofinetipfis per fingulos di s, donec hodie cognominatur , ut non obduretur quis ex vobis fallacia pec~n cati. Obduraro igitur corde vivit, qui se non convertit, de- sperans de indulgentia peccatorum, sive, qui sic misericor- diam Dei sperat, ut usque in finem vitae praesentis in suorum^ perversitate criminum remaneat. Proinde diligentes miseri- cordiam Dei, metuentesque justitiam, nec de remiisione pec- catorum desperemus,, nec remaneamus in peccatis, scientes, quia illa omnium hominum debita sit exactura aequitas justis- simi judicis, quae non dimiserit misericordia clementiffimi red-y, emptoris. Sicut enim misericordia suscipit, absolvitque con- versos, ita justitia repellet, & puniet obduratos. Hi sunt,y, qui peccantes in Spiritum sanctum, neque in hoc se culo, ne-y, que in futuro remissionem accipient peccatorum.

Nam & de hoc Isidorus Hispalensis Episcopus ad in-quisitionem Masonis Episcopi ita scribit dicens: Verum, quod sequenter venerabilis fraternitas tua innotuit, nulla est in ejusmodi sententiis decretorum diversitas intelligenda, quody, alibi legitur in lapsu /corporali restaurandum honoris gradum post poenitentiam, alibi post hujusmodi delictum nequaquam

m repa-