Buch 
Reginonis abbatis Prumiensis Libri duo de ecclesiasticis disciplinis / [Stephanus Baluzius Tutelensis ; Rhabanus Maurus]
Entstehung
JPEG-Download
 

508

Appendix

Eieazari & Ithamari. Nos vice duodecim Apostolorum fungimur ; vos adformam septuaginta duorum discipulorum eius. Nos pastores vestri fumus,vos autem pastores animarum vobis commistarum. Nos de vobis rationemreddituri fumus summo pastori Domino nostro Jesu Christo, vos de plebibusvobis commendatis. Et ideo, fratres dhectisiimi, videte periculum vestrum.Admonemus itaque & obsecramus fraternitatem vestram, ut, quae vobis sugge-rimus , memoriae commendetis, & opere exercere studeatis. In primis admo-nemus ut vita & conversatio vestra sit irreprehensibilis. In domibus vestrismulieres non cohabitent. Omni nocte ad nocturnas horas surgite. Officiumvestrum horis certis decantate. Nullus nisi je unus Mistam celebret, & nonin vestibus communibus, sed sacris, & nitidis, amictu, alba, cingulo, mani-pulo , stola, & casula, quae ad alios usus non serviant. Mistas religiose ce-lebrate. Corpus & sanguinem Domini nostri Jklu Christi cum omni reveren-tia & tremore sumite. Corporalia mundislima sint. Vasa sacra propriis mani-bus abluite, & extergite diligenter. Nulla femina ad altare Domini accedat,nec calicem Domini tangat- y Altare sit coopertum mundis linteis, saltem tri-bus diversis: & desuper nihil' ponatur nisi reliquiae ac res sacrae & pro sacrifi-cio opportunae. Mistale, Breviarium, & Martyrologtum unusquisque habeat.Ecclesiae vestrae sint bene coopertae & mundae. In sacristiis sive secretariis autjuxta altare majus sit locus praeparatus ad infundendum aquam ablutionis cor-poralium & vasorum sacrorum ac manuum postquam sanctum chrisma aut oleumcatechumenorum vel infirmorum tractaveritis; ibique pendeat vas cum aquainunda pro lavandis manibus sacerdotum & aliorum, qui rem sanctam & officiumdivinum sunt peracturi, & prope linteum mundum ad illas abstergendum. A-tria Ecclesiae sint bene munita. Nullus sine scitu & consensu nostro per pote-statem secularem Ecclesiam obtineat. Nullus Ecclesiam ad quam intitulatusest dimittat & ad aliam quaestus gratia se transferat. Nullus plures Ecclesiassine titulo & contra sacrorum canonum dispositiones nancisci praesumat. Nul-latenus etiam una Ecclesia inter plures dividatur. Nullus extra Ecclesiam inlocis non consecratis celebret. 'Nullus alterius parrochianum absque propriisacerdotis licentia ad communionem recipiat. Nullus in alterius parrochiaabsque proprii sacerdotis licentia Mistam celebret. In celebratione quisquecalicem & oblata, non circulo aut digitorum vacillatione, ut quidam faciunt,sed junctis & extensis digitis cruce signet; sicque benedicat. Calix & patenasint aurei vel argentei, non aerei aut aurichalcei, vitrei, vel lignei, QuisquePresbyter Clericum habeat vel scholarem,qui cum eo psalmos cantet, episto-lam & lectionem legat, & in Mista respondeat. Ipse quoque Presbyter infir-mos visitet & reconciliet, & juxta Apostolum propria manu communicet, oleosancto inungat. Nullus praesumat tradere communionem laico aut feminae addeferendum infirmo. Nullus pro baptizandis infantibus sive adultis, aut in-firmis reconciliandis, aut mortuis sepeliendis praemium vel munus exigat. Pernegligentiam vestram nullus infans line baptismo & adultus sine communionepereat. Nullus vestrum sit ebriosus aut litigiosus. Nullus arma ferat. Nulluscanum aut avium jocis inserviat. Nullus in tabernis bibat. Quisque vestrumquantum sapit de evangelio dominico & ceteris festivis diebus suae plebi an-nuntiet.