Actorum veterum.
Z2I
de Juliaco, sita in praedicto comitatu Caturcensi, nihilominus sancto Martinodimitto & Ecclesiae Tutelenii. Hoc quoque sciendum, quia in bosco de Bormade curte de Vairiaco concessa est ad sevum pars quaedam Vicariis a Bormacognomen trahentibus ad aedificandum tantum praesidium propter tuitionem at-que defensionem rerum sancti Martini circumquaque existentium , non ad ali-quod quasi jus proprium ibi sibi vindicandum, cum Ecclesia sancti Petri deBorma similiter cognominata & quibusdam rebus ad ipsam pertinentibus, &quicquid habent in riparia & in aqua machinas aptas piscium captionibus.
Haec igitur omnia, tam scilicet hactenus injuste possesla, quam jurehereditario ad me pertinentia, ego Ademarus reliqui sive donavi sancto Martino& servientibus sibi monachis pro salute animae meae, & uxoris meae Gauzlae,patris, & matris meae & omnium propinquorum & amicorum meorum tam inhoc seculo adhuc degentium quam etiam ab hoc jam migratorum, praeterea,proRege nostro Rodulfo, atque seniore nostro Ebalo Comite *, quibus conceden-tibus haec omnia perfecimus, postremo specialiter pro illis, qui praedicti lociatque habitatorum ipsius tutores & defensores fuerint. Ipse quoque ego Ade-marus Vicecomes sentiens mihi appropinquare terminum praesentis vitae, vi-dens etiam me legitimum non habere filium, cui jure meas amplas dimitterempossessiones, Deo aspirante coepi tractare qualiter rebus, quibus temporaliterusus sueram in praesenti seculo, aeternaliter uti possem in futuro. Quod tali-ter mihi eventurum indubie confido, fi, quod temporali,heredi dimittere ne-queo, sanctae Ecclesiae, Christi videlicet sponsae reliquero ; ut cum ipse Judexvivorum & mortuorum ad judicandum venerit, pro temporali suae sponsaesustentatione aeterna me donare dignetur mercede. Hac igitur de causa dimit-to Deo & sanctae ejus Ecclesiae, pro salute animae meae, sicut jam supra dictumest, & pro animabus omnium propinquorum & amicorum meorum sive senio-rum , ipsorum quoque, qui hujus mei scripti defensores fuerint, haec universa,quae subter habentur descripta. Ex his sunt, post rebus superius descriptis,curtis mea Tauriacus cum ipsa Ecclesia, & quod habeo in Molle, & terrasmeas de Bulciaco, quae sunt de Vairaco, & quodcunque in Gintraco &in Sal-le , quod de Sigiberto sacerdote conquistavi, & villa mea Maisir, & mansusmeus ubi manet Adalrandus in Laustanicas, curtis etiam mea Madriniacus &Pariacus cum ipsis Ecclesiis, & Verulas, & Melpelium, & Cassanias, & Po-tentius , & Goozono, & Presangas, & villa mea Caminus cum Ecclesia, &Laus, & unam vineam inRofiniaco, alodus quoque meus Blaviniacus , &man-si duo in Nantiliaco, & vinea inPardinas, quae fuitDonadei, & quod habeoin Altudere & in Dezenato, & plantadam meam ad Pogium, cum ipsis cap-mansis, & cum vinea, quam de Arnaldo adquisivi, necnon & Ecclesiam sanctiAlbini, & Taurins, & Casianias, & unus mansus in Laustangas usi visus estmanere Berdandus, & mansi, qui sunt in Brancato, & vineam meam in Donze-naco, & mansum de Brake , quem de Rotberto comparavi, & vineam de valleMauriana, & unum mansum in Calzfurno, & unam vineam in Lineriaco, & alo-dum meum in vicaria Cambolivense, & silvam Maleevallis, & villam de Ribaus,cum silvam de Monbresme, & mansum ubi Ingelbertus manet prope de Vairaco,& unum mansum in Argentado, & Camelarias, & Cuculonia, & Vinzacum,
De Perteu*.