Band 
Tomus III.
JPEG-Download
 

P R A E F A T I 0.

probatasque esse regulas generales constat, nimirum 8 8. basilii, avgvstini,benedicti et francisci, ad quas viuunt omnes monachorum familiae, ex-ceptis Carthusianis, Iesisitis, paueisque aliis, optimum factu visum fuit, quatuorhisce regulis, ceu norma in disponendis sacrorum ordinum Scriptoribus vti,ita, vt relatis ordinis cuiusque primarii historicis, mox subsequantur, qui resminorum congregationum sub eadem regula militantium exponunt, qua in readiutum me quodammodo fuisse catalogo operi Hippolyti heuoti de or-dinibus religiosis praefixo, fateor.

Excipiunt hos libro huius Partis sexto, vitae Sanctorum et martyrum,tam iunctim editae, quam singulorum. Vitis quidem singulorum ex magnisistis collectionibus, svrii, mabiuonu, Actis SS. Antuerpienßbus,aliisque id genus libris, operose excerptis, nullus plane est visus ordo alius,praeter alphabeticum, conuenirc. Quod si enim fecundum aetates, vel se-cundum loca, quibus vixere aut mortem subiere Sancti, vitas eorum, in ta-lem, qualis hic est, referre indicem quis velit, volentem hoc incertitudo etobscuritas vtriusque saepe remorabitur. Denique illa disponendi ratio, si velmaxime hic adhiberi se pateretur, certe laboris plus, quam vsus foret habi-tura. Id tamen sedulo operam dedi, vt, si plures vnius eiufdemque vitae ex-starent editiones, diligenter adnotarem, in quo recentiores praestent antiquio-ribus, num ex alus petitae ct emendatae codicibus, num illustratae notis velcommentariis, et cuius opera, sint. De quibus omnibus, vt certior fierem,singulae vitae, antequam in Catalogum referrem, in voluminosis istis de actisSanctorum operibus aliisque libris, euoluendae, inspiciendae, immo saepiuspraefationes et commentarii praeuii perlegendi erant.

Historia Haeresium et Sectarum, quae omni tempore rem christianamconturbarunt, in explicanda difcendaque noui foederis historia, tantum mo-menti habet, vt huius studioso necessaria perquam sit Scriptorum illius cogni-tio.