PRAEFATIO. vij
Protestantium, retorto telo, argumenta , ostendendo scilicet, ex-quisit is & omni acceptione dignis rationibus eamdem , Ecclesias,quas Heterodoxi nunc occupant, ante prsetensam reformationemtenuisse fidem. Neque vero Ambrosium , 8c Bernardum omitti*mus, quos ab hoc septenarii Sacramentorum numeri dogmatenusquam discessisse,, ibidem probatur.
In altera parte ne fidei dimittamus hostes,qui Sacramentorumnumerum omni, quam sibi patere via existimant, eorum teme-rando essentiam, itidem exsufflare conantur , calamum de no-vo pro virili contra eos acuimus , probando quodlibet Sacramen-tum veram Sacramenti naturam sibi vindicare , quod irrefraga-bilibus astruimus argumentis, ut septenarius Sacramentorum nu-merus inconcusse servetur.
Baptismi essentiam & necessitatem absolutam pro Lterna salu-te assequenda, eo loci contra Manichaeos , Flagellantes, Anaba-ptistas & Socinianos , tum Scripturae, tum Patrum & Conciliorumauctoritate stabilimus.
Confirmationem veteribus monumentis omni exceptione majo-ribus munitam exhibemus, quibus accedunt Ecclesiae Orientalistanta testimonia, ut cuilibet legenti pateat, MinistrumDallaeumfidem hujus Sacramenti variis in libris tentantem , causa prosuscadere..
Simili auctoritatum argumentorum apparatu , realitatem cor-poris & sanguinis Christi in fanctiffimo- Eucharistiae Sacramento-defendimus in viginti quinque circiter sectionibus, ubi dogma Ca-tholicum probatur: Primo quidem ex Scriptura sacra juxta san-ctorum Doctorum interpretationem: Secundo , ex Conciliis: Ter-tio, ex traditione Patrum : Quarto, ex Ecclesiis Orientalibus,quae ab ipso vagiente Christianismo ad' nos usque istam propugna-vere fidem : Quinto , specialiter ex Patribus primorum saeculo-rum , quorum loca aut duriora , aut obscuriora variis dissertatio-nibus seu articulis per clariora dilucidantur , 8c ad veritatis me-tam, objectionum solutione perducuntur : Sexto ,, validissimis ra-tionibus praesentia realis ostenditur.'Eodem ferme argumentorumpondere transubstantiationem:, & Christi in Sacramento Altarispermanentiam. defendimus ; deinde vero Sacrificii in Missa verita-
4r tem„