Band 
Tomus septimus.
JPEG-Download
 

J7 2 Dissertatio Tertia

seu gratia quae per Sacrificium oblatumobtinetur pro conversione peccatoris ; Schoc fubindigitat Tridentinum loco moxcitato : ‘ Huius , inquit, oblatione pla-,, Catus Dominus gratiam excitantem ,„ & donum pcenitentice concedens, cri-„ mina, & peccata , etiam ingentia di-„ mittit . „ Concinit D. Thomas in 4,dist. 12. q. i. art. 2. quaestione 2. ad 4. ubide efficacia Sacrificii sic loquitur : “Pec-„ cata mortalia in eis delet , r.on sicut„ causa proxima , sed in quantum gra-„ tiam contritionis eis impetrat. „

Jam vero si de pcenis temporalibus ser-mo sit , certum est Sacrificium produce-re remiffionem pinarum immediate , itaD. Thomas hic q. 79. art. 5. ubi de Eu-charistia, a>t, “ In quantum vero est fa-,, crificium , habet vim satisfactivam . „Quod potest illustrari exemplo animarumin purgatorio detentarum, quibus ex pra-xi, & traditione Ecclesiae prodest Sacri-ficium ad refrigerium , & poenarum re-laxationem , quem quidem effectum exopere operato producit, cum istae animaequantumvis justae non pollint mereri ,& consequenter aliquid pro peccatis sol-vere .

Respondeo 11 . Quosdam Theologos te-nere Sacrificium oblatum pro arrimabusin purgatorio detentis, remittere imme-diate etiam culpam , quatenus est pre-tium, & redempio pro hujusmodi culpis,quibuseum e vita quandoque migrantanimse . Non desunt qui teneant in in-flanti quo anima justa a corpore separa-tur , eam prorumpere in actum amorisquo delentur venialia . Applicationemvero Sacrificii vi tua complere quod de-est ad remiffionem culpae venialis-.

idem dicendum de peccatis venialibus ,quas viventes ex fragilitate committunt ,ad quorum remiffionem requiritur qui-dem motus in Deum ; sed per Sacrifi-cium reliqua supplentur; haec omnia col-liguntur ex Tridentino Lest'. 22. cap. 1.lt Per hoc Sacrificium , inquit , paffio-„ nis Christi salutaris virtus, in remiffio-3, nem eorum, quae a nobis quotidie com-3, mittuntur peccatorum, applicatur. „

TtiluunTur Objecta ,

OajiciHS contra primam Conclusio-

nem ; Pagani, Haeretici , & Schifma-tr-ci, non sunt de Ecclesia : Igitur Sacri-ficium nen est pro eis offerendum.

Respondeo distinguendo consequens: Nonest offerendum directe, concedo : indirt-cte, nego. Sacrificium duplicirnoco offer-tur pro vivis , directe scilicet , & indi-recte : Directe quidem dum Mista inparticulari pro eis dicitur : & hoc mo-do non nisi fidelibus, live justis, sive et-iam injustis , immo Sc quandoque profe-rendo eorum nomina, sic & in memen-to vivorum nominantur summus Ponti-fex , Episcopus , & Rex : Indirecte ve-ro cum in particulari Sacerdos pietatismotivo orat pro infidelium conversione .Posteriori dumtaxat modo sacrificium of-fertur pro excommunicatis & Schisma-ticis. Potest dici eatenus offerri pro Pa-ganis , quatenus Sacerdos orat in gene-re pro omnibus > pro hserelum extirpa-tione , pro fidei propagatione & au-gmento.

Inflabis : Atqui ne quidem indirectesacrificium debet offerri pro excommuni-catis . Ergo &c. Probatur fubfumptum -Excommunicatio major in eo potiffimumreposita est, quod praecisi ab Ecclesiapriventur Sacramentis ,• suffragiis Eccle-sias , immo & ipsa fidelium societate -Ergo &c.

Respondeo negando fubfumptum . Adprobationem distinguo : Quod priventursuffragiis quae fiunt in communi pro fi-delibus, concedo Quas fieri poflunt exdevotione speciali offerentis - nego.. Non:tenetur quidem Sacerdos offerre sacrifi-cium pro excommunicatis in vindictamscelerum , potest tamen interius , &ex commileratioae Deum deprecari , utsacrificium pn fit illis ad emendatio-nem.

nfifles : Sacrificium non offertur pro-damnatis & pueris absque Baptismo vita,functis : Sic propugnat Augufinus L. 3..de anima , & ejus origine cap. n. hisverbis : “ Noli credere , nec dicere ,

„ nec docere Saer fictum Christianorum „„ pro iis qui non baptffiati ce corpore„ exierint , efferendum > si vis este ca~

„ tholicus. „ Igitur nec pro paganis, &excommunicatis.

Respondeo negando paritatem . Ratiodiscriminis non una est : Reprobi sunt in

malo