Band 
Tomus septimus.
JPEG-Download
 

Dissertatio Quarta

4 -

denotant novas vitae propositum, & qui-dem explicitum.

Apostolus Eph. 4. totam hanc Poeniten-tiae Oeconomiam his verbis explicat : Vosautem non ita didicistis Christum . Si tamenillum audistis , & in ipso edoBi estis , sicut estveritas in Jesu , Deponere vos fecundum pristi-nam conversationem veterem hominem ... Re-novamini autem spiritu mentis vestra , & in-duite novum hominem.

Secundo , ex Conciliis .

Tridentinum Sess. 14. c. 4. ait : tc Do-„ lor de peccato commislo cum propoii-„ to non peccandi de cetero requiritur . „Quae verba denotant propositum explici-tum , quippe quod distinguatur ab odiovitas quondam in vitiis enutritae . Hincibidem sic habet : " Declarat igitur san-„ cta Synodus contritionem non solum„ cessationem a peccatis , & vitae novas„ propositum, sed etiam veteri? odium„ continere.

Tlorentinum in Decreto unionis: “Quar-„ tum Sacramentum , inquit , est Peni-„ tentia , cujus quasi materia sunt actus„ poenitentis , qui in tres distinguuntur,, partes , quarum prima est cordis con-„ tritio , ad quam pertinet , ut doleat„ de peccato commisso cum proposito,, non peccandi de cetero. „

Tertio j Ratione eaque multiplici.

Prima : Poenitentia est interior homi-nis renovatio : Sed nisi adsit propositumulterius non peccandi, non nisi conver-sionem verbalem & extrinsecam spirat;quod Christus arguit in Judaeis, dicens ,Matth. 15. Populus hic labiis me honorat ,tor autem eorum longe est a me . Ergo &.C.

Altera : Justificatio est mutatio dexterasExcelsi, hoc est, Deo excitante, praeve-niente & adjuvante Sed nisi adiit pro-positum veteris vitas innovandae , pecca-tor in limo vitiorum infixus manet ,quippe qui ea non retractet. Ergo &c.

Tertia ; P§nitentia exigit , praevia de-liberatione facta, determinationem in bo-no : Sed pbi non adest propositum devita ante-acta, nulla est ad bonum deter-minatio , quod quidem quotidiana com-probat experientia, cum peccatores inter

I bonum & malum penduli existentes , denovo in pristina ruant peccata : Ergo Ac.

TERTIA PARS.

Firmum debet esse propositum & sin-cerus dolor.

Probatur rationibus Theologicis,

Prima : Illud ad veram p?nitentiamrequiritur, quod ipse exigit Deus ad hoc,ut peccator reconcilietur ,• Atqui Deusfirmum vitas pristinas emendandae propo-situm expostulat, ut peccatori delictorumveniam concedat : Et probatur. Joel. i,ait : Cenvertimini ad me in toto corde ve-stro , in jejunio , & fletu , Ö* planBu , &scindite corda vestra , Rursus Ezech. 18. Cumaverterit se impius ab impietate sua, ipse ani-mam suam vivificabit, Ac demum Jonae 3,Vidit Deus opera eorum , scilicet Ninivita-rum , quia conversi sunt de via sua mala ,& mifirtus est super malitiam , quam locu-tus fuerat , ut faceret eis , & non fecit . Er*go &c.

Secunda : Ut vera sit pgnitentia debetesse intima sed talis non est nisi adsitpropositum firmum se se in melius im-mutandi : Ergo Ac. Haec ratio est Ca-techismi Rom, parte 2. de P§n. n. 7. bisverbis: “Intima autem pqnitentia est illa,,, cum ad Deum nos ex animo converti»„ mus, & commissa a nobis scelera dete-,, flamur , & odio habemus ; simuique„ illud nobis certum, & deliberatum est,„ malam yitae consuetudinem, corruptos-„ que mores emendare. Ergo &c.

Tertia ; Actus specificantur a motiyoquod sibi aliquis in agendo proponit :Atqui non est vere p^nitens msi tria ha-beat pro fine. I. Abolere peccatum . II.A sceleribus non solum recedere, sed &pro eis Deo satisfacere, quae quidem sa-tisfactio potiflimum in aversione a crea-tura , A conversione ad Creatorem repo-nenda est. III. Ut Deo reconcilietur: Sedhaec tria citra firmum emendationis pro-positum, & vitae malas dolorem non repe-riuntur in p§nitente. Ergo &c. Haec do-ctrina est Cath, Rom. ibid. n. 10.dicentis;" Sed idem etiam ex iis rebus colligi pot-„ est , quas sibi tamquam proponit is ,„ quem vere peccati pjnitet . Primum

}> SU'