AD LECTOREM
O Cto anni sunt, mi Lector, ex quo Bibliothecam Latinam edi-di , quam cum non maligne exceptam este a literarum stu-diosis intelligam, audeo in praesenti Bibliothecam Graecamtibi similiter offerre. Opus majoris corporis & animi ag-gressum me non infiteor, est enim materia uberrima, varietas incre-dibilis, numerus scriptorum propemodum infinitus, non infrequen-tes hinc inde tenebrae, paucorum stylo discusse. Quid de editio-num multitudine dicam, quas ut indagare singulas industriae & fortu-nae est, ita discernere ac dijudicare, non contemnendae facultatis.Neque vero de me tam arroganter, neque de argumento, quod tra-ctandum in me suscepi, tam anguste sentio, ut omnibus numeris per-sectam & absolutam Bibliothecam Graecam tibi exhibere me posse exi-stimem. Quid tamen efficere studuerim, si placet accipe, atqueutrum& quousque vel meo instituto, vel tuae satisfecerim exlpectationi, proaequitate & captu tuo, opere ipso inspecto judica.
Cumprimis dedi operam i ut scriptorum universorum Graeco-rum non Ecclesiasticorum, quotquot ex iis, qui ante captam a TureisCPolin vixere, in lucem editi sunt, notitia tioi constaret: quanquamEcclesiasticos quoque suo loco strictim persecutus sum , qualecunqueobservationum spicilegium daturus post amplissimas mesles prsestan-tium Virorum, Labbei, Cavei & Eliae du Pinii. Quantum potui di-ligenter constitui singulorum scriptorum aetatem, & quae de illis ex-plorata sunt, vel retuli ipse, vel ä quibus prolixius pertractata fuerunt,indicavi. Scripta deinde recensui singula distincte, atque edita qui-dem prae caeteris , tum etiam si quae in Bibliothecis abdita delitescunt,denique deperdita, quorum vel solos titulos, vel exigua fragmentareliqua nobis fecit tempus. Circa editiones haud infima laboris meicura verscta est , ut quam plenissimam & accuratissimam earum histo-riam tibi exhiberem, non e Catalogis undique & oscitanter corrasam,sed quantum fieri potuit inspectis & evolutis libris ipsis & haud negli-genter consideratis contextam ac concinnatam. Fateor tamen, hac inparte me nondum in omnibus potuisle mihi ipsi satisfacere, itaque gra-tias acturus sum ei, qui vel omissa a me, vel perperam etiam posita no-
):() ( taveric